Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sider ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
135
Nr. 5. 1691. 17. Marts.
rum tabulis et habitis inter se colloquiis in articulos sequentes
mutuo consenserunt;
1. Primo 1 sit durante hoc bello amicitia perfecta et neutra
litas inter 2 serenissimum et christianissimum Franciæ et Na
varræ et Daniæ et Norvegiæ reges 2 eorumqne regna, provincias,
ditiones et subditos, ita ut serenissimus rex Daniæ hostibus
christianissimi regis, sub quocunque prætextu illud fieri poterit,
neque directe neque indirecte ullum auxilium vel subsidium bel
licum, milites, arma, naves, equos, nummos, commeatum et
raachinas aliasque res bello idoneas, et in genere nihil quod
christianissimo regi damno et prejudicio esse possit, suppedi
tare poterit.
2. Quem in finem serenissimus rex Daniæ et Norvegiæ
ulterius sese obstringit, se neque permissurum, ut in ejus reg
nis ac ditionibus sub prætextu supplendi quas in Hiberniam
transmisit legiones copiæ conscribantur, neque ipsumraet illuc
missurum aut passurum, ut ab aliis quispiam ejus subditorum
eo mittatur, sive illud fiat ad complendas sive augendas dictas
legiones, et hoc quamdiu illæ apud alios extra ditiones serenis
simi regis Daniæ et Norvegiæ3 stipendia merebunt, imovero
neque directe neque indirecte sese participem esse redditurum
ejus belli, quod christianissimus rex in Hibernia aut alibi trans
mare gerit, non magis quam ejus, quo cum aliis principibus et
statibus Europæ juxta tenorem articuli precedentis citra mare
implicitus est.
3. Liberum tamen erit serenissimo regi Daniæ et Norvegiæ 3
tanquam duci Holsatiæ et comiti in Oldenburg et Delmenhorst
competentem suam Imperii et Circuli quotam imperatori ac Im
perio suppedilare, sed hoc solum pro currenti anno et sic con
sequenter de anno in annum, nulla habita ratione annorum
præteritorum, quorum intuitu imperatori aut Imperio nihil om
nino, sub quocunque prætextu illud fieri possit, subministrare
poterit, sive in copiis, nummis aut alio quocunque modo. Quod
1 O forbigaar; primo. 2 2 R har i Stedet: christianissimum regem
Franciæ et Navarræ et serenissimum regem Daniæ et Norvegiæ. 3 O forbi
gaar; et Norvegiæ.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>