- Project Runeberg -  Dissertatio Medica De Foeda Lue dicta Venerea /
8

(1705) Author: Johan Lindestolpe With: Lars Roberg - Tema: Medicine
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Paradoxa sunt, quæ Fioravanta [1] refert, nescio quibus
autoribus, à me tamen non reticenda hoc loco, ubi, ut
occultas hujus venenatæ Luis causas indagem, ad varia flectere
animum necesse est. Curatores enim Exercitus Gallici pro
carnibus ursinis, (forsan urorum) ordinario tunc temporis Gallorum
in militia pabulo, carnes sui generis, id est humanorum
cadaverum, substituisse, refert. Quod exploraturus idem
Fioravanta, porcum carne porcina, canem canina aluit, & utrosque
pilorum defluvio & pustulis vexatos, narrat. Nec multo
aliter le Grand, [2] initium morbi, qui antea Indis & Canibalis
fuerat proprius, in obsidione Neapolis ponens, ex carnibus
humanis comestis, quas sale conditas mercatores Mauritani loco
thunnorum (piscium genus) in castra obsidentium detulerant.
Piso autem [3] diversam à prioribus luis causam profert,
alimentum sc. fœtidum & salsum, potumque rancidum & corruptum,
quam quidem regioni Brasiliensium endemiam statuit sub
nomine Bubas, distinctam tamen vult á morbo gallico, quem
illuc aliunde adferri putat, Symtomatis quidem non ita
absimilem, cura vero non item. Cui Varandæum hic
subjungo, ex aëre indico & alimentis, morbum deducentem: item
Thierry de Hery, [4] qui, puto, ne aberraret, omnes
tandem causas commiscuit: nam & ex aëre corrupto, &
infectione aquæ & alimentorum, & influentia cœlesti
venereum malum derivat. Huc etiam Lister referendus est;
quanquam enim dicat ex morsu animalis venenati, non aliter ac
Hydrophobiam, pestem hanc contingere potuisse;
probabilius tamen putat, illam esui serpentum natales suos debere,
quos Americani in deliciis habent: quod probat ex Oviedi
observatione; edere sc. illos inter alia serpentem
quadrupedem nomine Iguana, idque avidissime, cum carnibus
cuniculorum sapidiorem pronuncient. De quo & illud refert,
esum ejus nulli nocere nisi lue venerea adfecto: morbum


[1] Capricc. Medic. l. 1. c. 27.
[2] Hist. Nat. part. 8. Art. 10.
[3] de Medic. Brasil. lib. 2. cap. 19.
[4] La Methode Curatoire de la Maladie Venerienne p. 2 & 12.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:38:25 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/defoedalue/0016.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free