Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
formas venenum induet. Si enim tenuis & fluidus valde
sanguis est, statim ad partes corporis omnes acre
fermentum deducetur, quod in solidis hinc inde hæsitans, vagos
dolores efficit. Si vero continget fermentum ipsum esse minus
volatile & spirituosum, vel sanguinis intemperiem acidam,
sequetur ulterior hinc humorum coagulatio, qui lente fluentes &
spontaneas lassitudines, sed insignes & ulcerosas, ut appellat
Ettmüllerus, cum torpore gravi, quasi membra fustibus
contusa essent, & fastidia, & spirituum defectus, &
consuetarum sanguinis fluxuum suppressiones inducet. Si viscosus
sanguis fuerit, ab hoc acore ulterius lentescens pituita,
corporis habitum pallidum reddit & subtumidum, hæsitante in
arctis tubulis seroso sanguine, fracto insuper ejus impetu in
ultimis hisce vasorum ramis, contactuque aëris frigidi
externi ulterius impediente reditum versus interiora. Si vero hoc
muliebre corpus sanguinem esse supponamus, propter
inæquales in vasis ebullitiones boni cruoris cum peregrino
veneno, sentiet & inquietudines, & vigilias , & phlogoses
per intervalla. Estque hic secundus actus fabulæ; fermenti
scilicet ipsam sanguineam massam inficientis ad Universalem
Luem transitus.
Non autem fieri potest, quin infectus sanguis deponat
linquatque in ipsis, quas alluit & transit omni momento,
visceribus partem hujus veneni; in diversis tamen diverso
modo, prout vel præponderat virus, vel robur viscerum
peregrinum hunc hospitem excludit eluditque. Utplurimum
vero contingit, veneno existente licet debili, ut in
inguinalibus glandulis sese manifestet malum, non quod pondere
suo descendat versus inferiora, ut quibusdam Medicis visum
est, vel quod ignobiliores hæ partes recipere debeant, quæ
provida scilicet expultrix facultas removet â nobilioribus;
sed quod lente hic circulans lympha, longoque &
anfractuoso vase adscendens ex inferioribus, uti me docuerunt Cl.
Prosectoris Nuckli Tabulæ Vasor. Lymphaticorum, in densis hisce
glandulis, facile deponat heterogenea, unde Bubones,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>