Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
partim, partim ipse vidi. Prognosin itaque quod adtinet,
hæreditarium malum esse incurabile Medici fere omnes uno ore
fatentur: sola igitur hic palliativa dicta cura restat, ante omnia
molli & blanda diæta, ne unquam exasperetur sanguis, curet
Medicus. Tum vitanda sedulo omnis est occasio, qua
sopitum malum excitari posset, omnemque adeo fomitem huic
lethali futuro incendio tempestive subtrahat, veneri
valedicat æger, seipsum damnet ad votum castitatis perpetuæ, vel
si conjugium ineundum est, accuratus instituatur delectus,
non in nutrice solum, sed & si fieri potest, conjuge, neque
attendendum hic est ad illam regulam, quæ jubet, ut pari
nubamus. Evitandi etiam morbi sunt lui aliquo modo
confines, ne ex hujus mixtura cum Scorbuto e. gr., vel Phtisi, vel
Calculo progenies exsurgat, merito exclamatura: Nos miseri
pulli nati infelicibus ovis. Ex hoc certe fonte copulationis
promiscuæ plurima redundant in familias mala, quorum
originem veram vel ignorare Medicus cogitur, vel inquirere in
illa non audet. Reddit & hoc morbi curam difficilem, si
cum alio morbo chronico gravi complicetur; præcipue
Vulnerati & hac affecti lue nunquam recte sanantur â suis
vulneribus, quod Martis castra sequentibus & ardentioribus
interdum in vagam venerem notari meretur. Si viscera ipsa male
habeant, si æger exstiterit hecticus, omnia desperata sunt:
nec enim morbum feret brevi periturus, nec remedia, laude
quidem sua digna, sed tamen non sine quadam violentia
venenum debellatura; hinc qui sanati iterum lue inficiuntur,
vel qui mercurialem curam sine successu passi sunt,
difficulter curantur, emaciatis ægris evacuationibus plurimis &
diuturnitate morbi fracto corpore. Ante omnia respiciendum est
ad gradus istos supra recensitos. Si jam nodus aliquis licet levior
adsit, (si on voit certain cordon qui vient au front, & qui
commence par l′impression, que fait le chaupeau & qui ne s′efface pas,)
imo ubi tumores & gummata jam ossibus diu adhærent,
rubescente super ista loca carne ad instar partium frigore
læsarum, si manifeste denique caries ossa adfecerit, (& la Verole
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>