- Project Runeberg -  Dissertatio Medica De Foeda Lue dicta Venerea /
47

(1705) Author: Johan Lindestolpe With: Lars Roberg - Tema: Medicine
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

adeoque hinc referre posse ☿rii globulos ob prominentes &
exstantes salium cuspides radiantes quasdam stellulas, si placet; ita tamen
misceri illis modico humani corporis calore, ut in Sublimatum
abeant, non est credibile, multo minus distrahi ab invicem
intimiora ☿rii principia; quæ, si quæ sunt, ita concatenata & innexa
sibi esse, observamus, ut innumeris fere officinalibus ☿rii
præparationibus, tamen non solvantur, sed ex omnibus illis idem
denuo, quod ante fuerat, currens vivumque metallum facile
educatur: quin potius crudum oberrare eundem in humano corpore,
tum aurei nummi eo tincti docent, & repertus sæpe ☿us in
dissectis post mortem cadaveribus, observatus manifeste tum aliis tum
nominato Purmanno, inter rejecta ægrotantium sputa in
Nosocomio Uratislaviensi S. Jobi. Intellectu itaque videtur mihi
facilis & simplex in se, & obviis notisque superstructa experimentis, &
salivalibus phænomenis sufficiens hypothesis, quam debere me
CL. PRÆSIDI lubens profiteor: Humani nimirum
corporis tubulos & vasculosam texturam vivum argentum transire,
non aliter ac in pharmaceuticis officinis per coria cogi eundem
quotidie videmus, divisasque hasce calore guttulas volubiles facile
trahi ac per omnia membra deduci â torrente sanguinis,
plurimum adjuvante progressivum hunc globulorum motum illa
membranarum, ex quibus vasa & tubuli omnes constant,
contremiscentia, omni momento & per corpus universum excitata à sensu
ponderosi & insoliti & frigidi metalli.
Et quemadmodum
in iisdem Pharmaceuticis officinis videre licet, & ad
altiora trahi similitudinem nihil impedit, anfractuosos tubos
in destilatoriis vasis arena aquæ mixta elui, ubi minus nitidos esse
eosdem contingit; ita concipi potest, quomodo & hic metallicus
vapor h. e. infinita globulorum multitudo celeriter trajiciens
glandularum gyros & vasorum longitudines, omnia loco
movere & ad publica dicta emunctoria deducere debeat, salivaria
quidem vasa utplurimum, sed & interdum ad intestinales
glandulas, sicut in Nosocomiis Parisiensibus Lues curata
per continuatas dejectiones observata frequentius est, retulitque in sua
de Methodo Gallorum Salivatoria Descriptione Vir Clarissimus
Bernhardus Valentinus in de Polychrestis Exoticis. Tantum.

SOLI DEO GLORIA.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:38:25 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/defoedalue/0055.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free