Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
creature tue quas fecisti, ad me clamant, et clamare non
desinunt ut te solum deum creatorem meum super omnia diligam
Et ideo autor libri istius hec rite considerans quosdam
dyalogos creaturarum ad sanam et moralem doctrinam
applicuit, confinxit et composuit, ut per creaturarum quasi
nobis loquentium proprietates, similiter in moribus
erudiamur et tedium audientium evitemus, et ipsorum
audientium memoriam adiuvemus quod maxime per rerum similitudines
procuratur. Salvator enim noster omnium predicatorum perfecta
forma, fabulis, palestinorum more, usus est, ut rerum
similitudine ad viam veritatis homines perduceret. Auctor
ergo libri presentis iocundo modo morales doctrinas in
extremum viciorum promotionem introducit, quod utique licet
et expediens est ut dicit doctor sanctus secunda secunde questione
Clxviii, in solutione ultimi argumenti Et hoc si fictio
exterior interiori devotioni et dispositioni bone
conveniat. Utilis est ergo presens liber predicatoribus et
aliis quibusque intelligentibus contra fatigationem
animalem, ut per delectationem iocunde materie aliqualiter
intermissa intentione ad insistendum reationis studio
simplicium animi ad altiora trahantur Sicut in
collationibus patrum legitur, quod beatus evangelista Johannes
dum quidam scandalizaretur quod qum cum suis discipulis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>