- Project Runeberg -  Diplomatarium Dalekarlicum. Urkunder rörande landskapet Dalarne / Del 1 /
2

(1842-1853) [MARC] With: Carl Gustaf Kröningsvärd
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

uel redimere cum marcha argenti, uel cum. XX. equitaturis tantummodo
procurare. Jn strengenensi tamen si redemerit cum marcha argenti, adiciat duas
metretas mellis. Jn regione autem vesterdalum, arusiensis diocesis, fiat de hiis
sicut fuerat hactenus obseruatum. Jn lincopensi autem & uexionensi diocesi
dimissa sit diei tercie mensa. De duobus autem diebus habeat opcionem
sacerdos uel redimere procuracionem cum marcha argenti & dimidia &.
IIII:or metretis mellis uel cum. XX. tantum equitaturis, episcopum procurare.
— — — — — — — — — — — —

Datum skening. lincopensis diocesis anno ab incarnacione domini. M°. CC°.
XLVIII°. Kal. Marcii. presentibus consulentibus & consencientibus
uenerabilibus patribus & fratribus archiepiscopo Vpsalensi & Quinque suffraganeis
eius ac multis aliis.

2.          1288 d. 16 Juni.          Färingsö.



Biskop Peters i Westerås Bref om utbyte af Fröslunda och Haslebäck till Nils
Christinæson emot en åttondedel i Kopparberget, kalladt Tiskasjöberg.



                                        S. D. II. N:o 964.

Uniuersis presentes litteras Jnspecturis Petrus dei gracia Episcopus
arosiensis salutem in omnium saluatore, Propter uite mortalis decursum
instabilem eciam rite gesta solent interdum obliuionis nubilo obfuscari, Jdeoque
rubur firmitatis habitura litteris ac testibus muniuntur ad memoriam
posterorum, Hac sane consideracione ducti, tenore presencium constare uolumus
omnibus euidenter nos nepoti nostro Nicholao Cristine filio soluisse octauam
partem montis cupri dictj Tiscasioberg, parrochie thors-anger, que nostra
sollicitudine noscitur acquisita et hoc pro mutuo quod in offiicij nostri
nouitate ac multimoda necessitate recepimus ab eodem nepote nostro propinquitatis
attinencia animati, Deinde de requisicione, consilio, et assensu Capituli nostri
huiusmodi permutacionem fecimus cum Nicholao predicto quod possessio seu
proprietas supradicte octaue partis ad nos et eclesiam nostram redeat, et ipse
loco eius habeat Curiam fröslundir in parrochia haraker cum molendinis
ibidem nec non predia que possedit ecclesia nostra in haslubek eiusdem parrochie
cum omnibus ipsorum pertinenciis jure perpetuo libere possidenda,
Quicquid igitur Juris, possessionis, seu proprietatis hactenus competebat nobis,
Ecclesie, ac Capitulo nostro in predicta curia Frøslundum, molendinis, agris,
pratis, pascuis, et piscacionibus, siluis, seu nemoribus aliisque quibuslibet
rebus eidem curie adiacentibus, similiter autem et in predictis prediis in
haslubek, nec non omnibus et singulis pertinenciis eorundem sepedicto Nicholao

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 20:06:54 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/diplodalek/1/0012.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free