Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
. 227
ordine, honesto tamen loco natum protraxit in proscenium ecclesze;
quin et nunc me admotum voluit in ordine ecclesiastico gradui summo
in patria nostra recepto. Ad hanc provinciam quominus cupide ad-
spirarem, dissuasit sedes illa episcopalis, quam Strengnesize tenui,
que licet nec illa amplis reditibus fuerit gloriosa, erat tamen ama-
bilis per iucundam fratrum consociationem et animorum contessera-
tionem, a strepitu et adparatu liberior; si modo temporis mei arbi-
trium mihi fuisset relictum, quod mihi denegavere extra ordinem im-
peratae occupationes. Et quid me tantopere movere potuit, ut sollicite
anhelarem ad dignitatis archiepiscopalis gradum, qui dudum didiceram,
quis loci huius genius, quis animorum habitus — — — — — [oläsligt],
que occupationum congeries, quibus ne florens quidem stas suffi-
ceret, nedum septuagenarii delassate vires. Inter hec turbida patrise
tempora, infelicia ecclesie evangelicae fata, malorum odia plus quam
vatiniana, velle procellis, scopulis ac syrtibus committere vetustate
attritam ratem, corpus senile, ingenium effectum, id temeritatis potius
quam indicii et circumspectionis species censeri possét. A-episcopatus
nomen est operis, non nudi honoris. Monstrosa res est gradus
summus, animus infimus, ingens authoritas, nutans stabilitas celsi-
tudo illa etiam angelici(?) humeris quandoque fuit formidanda, [judice
Bernhardo (dessa ord stå i marginalen till Benzelii concept)]. Quid
vero moverit septentrionis nostri monarcham, ut me huic officio parem
judicaret, nunc non excutio suam mihi non nisi obsequii gloriam esse
relictam. Voluntate divina et clementissimi in his terris vicarii regis
Caroli arbitrio, quin et bonorum suftragiis factum est, quod inopinato
ad me perlate fuerint literse confirmatorisee, manu et sigillo regio
munitee, inter medios bellorum strepitus et sub ipso transitu in Livo-
niam non nisi paucis concepte lineis, prolixiori gratia regia quam
verborum adparatu. Quas si hac occasione in conventu hoc dioece-
sano publice recitari curavero, non alienum me facturum spero a
devotissimi obsequii legibus. Przstat mihi has officii partes rever.
consist. notarius ut literarum regiarum contenta publico venerando
[i marginalen: dioeceseos] claro innotescant.
Pro gratia augustissimi regis, quem dominus Zebaoth przestet
incolumem, non habeo, quod reponam, prater humillima suspiria et
devotissimum obsequium. Et quia media tenenda est via inter in-
portunam affectationem et morosam tergiversationem, fragile hos vascu-
lum committere debui diving dispositioni et superiorum placitis habi-
turus piam intentionem pro muro et rectam conscientiam pro clypeo.
Et satis me vixisse arbitror ac officium implesse, si senilis meus
labor saltem aliquos homines ab erroribus liberatos ad coeleste iter
direxerit, ut cum Lactantio Firmiano tractatum suum de opificio Dei
hoc voto obsignante hanc sermonis mei particulam finiam. Adsit
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>