Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
247
Sapientissimi regis et ecclesiastis est effatum: Quid est, quod
lempora priora fuere meliora, quam nunc sunt? Non enim sapiens
est illa interrogatio? Cap. 7: 11.1! Non deerunt, qui monitum hoc
paradoxis annumerare volent, quum variis mundi temporibus ingemi-
nare licuerit: In que nos Deus reservasti tempora? Et passim de-
plorent scriptores sacri et exotici extremorum temporum malitiam,
vitiorum sentinam et perditos hominum mores. Sed in promtu est
conciliatio, per quam divini ecclesiastis dicto sua constabit veritas
et inveteratis querelis parata erit excusatio. Fas est presentia
tempora cum preteritis committere et sub prudens examen revocare,
quatenus ad 2quilibrium reduci possint vel non. Sed nefas est divinse
gubernationis artes in jus vocare, vel sollicite nimis inquirere, qui
fiat quod frequentius forte quam olim letis misceantur tristia et res
humanz&e minus ex voto fluant. Incusamus Deum, et accusamus tem-
porum malitiam, immemores quod malorum fomes in nobis ipsis
resideat. Fungamur potius officio nostro, et reliqua committamus
moderatori Deo, qui nullo tempore se reliquit absque testimonio suze
bonitatis. Tempus ipsum ad pietatem nihil facit. Videamus ut tem-
poris nostri justi simus dispensatores, memores illius Syracidis, quo
librum suum, quem ”turacunr dixere veteres, claudit et obsignat, in-
quiens: Facite studiose, quod vobis preceptum est, dum tempus habetis,
et Dominus vobis remunerabitur in tempore suo. Tempora igitur
temporibus sunt temperanda: sic enim convenit eäxynonlerv torv xmrcor.
Eph. 5: 16. Hac ratione intelligemus, quod manus Domini non sit
abbreviata, ut servare non possit; nec aggravala sit auris ejus, ut
non exaudiat, juxta Esaiam cap LIX: v seqq. ubi graphice descri-
buntur grassantia scelera, que divinam opem sufflaminant et tem-
pora reddunt difficilia. Presens seculum malorum videtur esse fer-
tile, et bonorum perquam sterile: quique auream nunc pollicentur
&tatem sive ”verbesserte zeiten” hactenus fumos vendere deprehen-
dentur. Sunt tamen in numerato(?) coelestis bonitatis argumenta,
etiam in septentrionem nostrum, quod inter medios per Europam uni-
versam Bellone strepitus, in hujus regni meditullio pace fruamur;
quod in seminariis nostris liberalium artium studia vigeant; et reli-
giones evangelic&e puritas suos habeat patronos, in quibus jure meri-
toque reponimus, post auctorem et statorem Deum, clementissimi
regis nostri Caroli XII pietatem et curam, per quam hactenus vigent
preesidia, que rempublicam et in ea ecclesiam faciant beatam, eamque
ab interitu immunem przestent.
1 Salomos Predikare 7:11 lyder: »Säg icke: Hvad är skälet, att
de forna dagarna voro bättre än dessa? ty det är icke vist att så fråga.»
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>