Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
50
inter illud et subgenus Nysius Stål 1. c. quasi intermedius.
Cum hoc margine costali corii antice recto, dein paullo am
pliato, carn i 1 lo bacculis posfice haud distinguendis, seusim
evanescentibus. articulo primo rostri pone partem distinctam
buccularum extenso, oculis prominentibus orificiisque apice
extrorsum auriculato-prominulis convenit; ad subg.
Ortholo-mus optime referendas.
10. Rhyparochromus convivus Stål, 1. c. 180, 23.
Generis Trapezonoti speeies, ad hoe tempus tantum in
Sibiria inventa; specimina enim svecica et fennica nomine
"Trcipezonotus convivus71 descripta omnia ad Tr.
disting»en-dum Flor, speciem bene distinctam, referenda.
11. Oxycarenus viduus Stål, 1. c. 181, 26.
Generis Philomyrmex Sahlb. potissimum esse videtur.
Femora antica spina armata. Buccula capitis brevissima,
tantum in apicali parte capitis distincte elevata. Gula
leviter sulcata. Rostrum apicem mesosterni attingens, articulo
primo insertionem antennarum nonnihil superante, articulo
secundo trientem basalem prosterni attingente. Antennæ
articulo primo clypeum sub-superante, secundo qvarto distincte
longiore, tertio hoc multo breviore. Pronotum lateribus
si-nuaturn. Hemelytra clavo ad margines laterales seriatim
pun-ctato, mem bran a magna, låte valvante, venis omnibus apice
furcatis et in medio membranæ magis minusve conjunctis,
areolas 1—3 basales formantibus.
12. "Geocoris albipennis" Stål, I. c. 181, 29.
Specimina ad G. lapponicum Zett. referenda. — As-
servatur in collectione D:ni F. Sahlberg hujus speciei
exem-plum brachyplerum hemelytris tantum seginentum q var tum
abdominis attingentibus membranaque abbreviata parva.
Pronotum in hoc exetnplo magis pallidum quam in typicis.
13. Anthocoris sibiricus Re ut., Pet. nouv. ent. 1875,
545, 6 (diagnosis brevis).
Niger, nilidus, longius pallido-pubescens, antennis totis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>