- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
Præfatio editores

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Præfatio editoris.



Præclarum atque singulare erat inter merita divini Caroli
Linnaei
immortalia illud, quod semper se et esse et haberi
volebat filium patriæ ejus, quæ non ab exteris solum sed a
suis etiam nonnumquam posthabita est. At laudibus certe
illius viri, cujus gloria famaque orbis terrarum regionibus
definitur, populi etiam Suecici nomen maximo honore ornatur.

Adversarii autem indigenæ ac externi, jam eo vivente,
modis præsertim occultis, laudes illius, ut principis
Botanicorum
, ”acerrimis convitiis, insimulationibus,
cavillationibus, buccinationibus
" (vide Lin. Spec. Plant.
”Lectori
”) imminuere et elevare studebant. Etenim ejus
quoque in sententiis sui ævi, quæ pluma aut folio facilius
moventur, pendebat celebritas. In eum vix mortuum invehentes et
meritis ejus obtrectantes, e latebris brevi erumpebant, quos
votum et judicium ejus refutaverat vel ad silentium compresserat;
injuriis contumeliisque, ”ringentium Satyrorum” modo,
immissis nitebantur, ut vulgi conturbaretur existimatio. Stygii
autem fluctus jam diu texerunt vituperatores, nominaque eorum
silentio obliterata vel caligine oblivionis omnino sepulta sunt,
dum laus illius, sideris instar micantis, in coelo fulget boreali,
et gloria ejus immortalis, in annalibus literarum a Musis
consecrata, perdurat, perennat, nec umquam interibit.

Recte igitur quæri potest, quomodo ii, qui hæredum in
locum successerunt, colant, quæ ad munera sua officiaque rite

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0009.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free