- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
98

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

98

bis videtor quod ß in Anglia non occurrat." Lin. FI. Suec. ed.
II sp. 542.

184) BARTSIA alpina. Lin. Spec. pl. p. 839.

185) EUPHRASIA officinalis. Lin. Spec. pl. p. 841.

# 99 E. minor. DilL app. 53. "Varietas ista differt a natu-

rali planta, quod flores in naturali triplo sunt maiores, quam in
hac; quod calix in hac quadrifidus, in naturali vero quinquefidus;
quod hæc minor sit naturali; et quod hæc sæpius ramis careat.
Qui tam en considerat faciem, et texturam, easdem esse species
facile agnoscit." Lin. FI. Lapp. sp. 247 a et y.

186) MELAMPYRUM pratense. Lin. Spec. pl. p. 843, Flora

Lapp. sp. 240 a.

# "Butyro colorem flauum inducere Caltham, dum tempore
vernali a vaccis adsumitur, statuerunt veteres, vt Palmberg in

Sertis floreis Svecanis" (Strengnääs 1684, pag. 221) "et alii,
cuius flaui flores instar croci adsumti lac tingerent; hoc tamen
falsum esse videmus, cum boues caltham non edant; nec crederem
singulas plantas, sine discrimine, recentes simul hane flauedinem
producere, cum in aliis locis flauum magis, in aliis magis fuluum
obseruemus butyrum; nec quod hæc vnica sit causa, vnquam
sta-tuerem. Ad templum Lykselense in Lapponia Umensi butyrum, quan-

tum noui, omnium præstantissimum adquiritur, nec aliud vidi
vnquam tam intense fuluo colore saturatum ac hoc; hinc expetitur
a mercatoribus Umensibus præ alio omni, cum carius vendi possit
et misceri cum alio, vt mixtum præstantius euadat. Inquirenti
mihi in eodem loco constituto causam, respondebatur Kowall (a.
ß.), quæ planta copiosius hic pronascebatur, hæc efficere, quod
con-firmabant mox pascua Bourn a me visa, maiori huius plantæ
co-pia tecta, quam vnquam obseruauimus alibi. Lin. FI. Lapp. sp.
240 cfr Am. Acad. T. I p. 372 et FL Suec. ed. II sp. 548.

** MELAMPYRUM sylvaticum. Lin. Spec. pl. p. 843.
Flora Lapp. sp. 240 ß. — "Ambæ istæ varietates (a. ß.) in
Suecia vulgäres omnio sunt eas autem distinctas esse non dixerim,
nec statuit Rajus in Synopsi; notabiles tamen sunt et plurimis
differunt, licet minus euidentibus notis; quænam harum naturalis
sit planta, difficile determinatur, crederem ego priorem (a.), cum
co-piosior existat, atque oris labia, vt in congeneribus, clausa sint, licet
hæc pro varietate, altera vero pro naturali habeatur in Raj. syn."

Differentiæ, quæ variationes hasce distinguunt, sunt sequentes:
a. in pratis et siccioribus nascitur,
ß. vero in syluis et dumetis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0122.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free