Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
confictum, hos Hortos quærendos esse, censuerunt,
quamvis in Septentrione nostro sine dubio quæri
debuerunt. § IV.
Scio , fuisse quosdam, inter illos Salmasium
(t) & Vossium, (u) viros apprime doctos,
omnia pro fabulis & commentis, quæ de
Hortis hisce circumferuntur, habentes: in quam
sententiam forte etiam inclinasse videtur Solinus
(x) ante multa secula; licet duo priores non
negaverint, Apollodorum, (y) scriptorem
veterem, Hortos Hesperidum, Herculisque
profectionem ad Hyperboreorum Atlantem ita
descripsisse, ut non alio, quam ad nostrum
Septentrionem respici debeat. De hac Herculis profectione
consentit etiam Plato, (z) nisi quod Apollodori
Atlantem Plato Minoëm appellet. Si quoque
Homerum & Æschylum, quos allegat Strabo, (a]
vel ipsum Strabonem, inspexerimus, intelligi
facile poterit, veteres credidisse, Riphæos
montes, (Bochartus, (h.) non dari, existimat.)
Ogygium montem, & Hesperidum domicilia in
una eademque Terræ plaga fuisse constituta. Ubi
vero adhuc sese offerant aspera Ogygii
Riphæorumque montium juga, meridianâ luce clarius
Rudbeckii fecit sagacitas. (c) Ut taceam
Euripi-
(t) cit. loco. (u) Not. in Pomp. Mel. (x) Poly.
hist. c. 24, [y) cit. loc. (z) in Axiocho l. 3. (a) Geogr.
l. 7. [b) in Phaleg lib. 3. c. 10. (c) Atl. l. 1. c. 8.
& 25.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>