Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Öfversigt af den Polska Litteraturen med särskildt afseende på den Svenska Historien. I. Af Xaver Liske
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
320
XAVER LI SKE.
32
apud memoratos passus, angiistos silvarum transitus et obstantes
paludes notabilis numerus nostrorum partim interierint, partim captivi
abducti fuerint. Poloni ut causam mali istius in Germanos derivarent,
immediate litteras huc Cracoviam expediverunt, et in Germanos culpam
totam derivantes ausi sunt innocentis colonelli euiusdam regiminis
equestris iunioris Vallenradt famam attingere, et tanquam cum hoste
correspondentiam habuisset seque tunc eiusdem potestati commisisset
diversa scommata evomere, qui tamen præ cæteris generosius cum
hoste conflixit, et ingruentes turmas apud passum quendam, 10
circiter suorum araisSis, ultra mediam noctem solus memorabili
audacia detinuit, et ne plura exercitus impedimenta in manus
hostium devenirent, impedivit. Cæterum eodem vesperi et nocte
ad 5 milliaria recedentes, pridie deserta castra Przedborii repetere
neccessum habuimus. Sequenti die maxima pars nobilram regem
deserentes, ad sua se recepere, et nos die eadem cum reliquo militis
stipendiarii exercitu 6 milliaria conficientes Wloscoviam pervenimus;
ubi hesterna die serenissimus rex Campi Ducem cum 5,000 circiter
post se relinqi^ens (qui ad passum quendam mille Suecorum cædisse
dicuntur) cum duobus regiminibus vulgo Dragonorum et sua Guardia
illinc se loco mo vit, et hodie huc Cracoviam appulit. Hostis maximis
itineribus huc contendit, et inveniet (ut advertere licet) hic exigua
satis resistentiæ media, ob celerem eiusdem progressum consternatos
animos, et multos forte iam in partes suas non mediocritör mclinatos.
In summa nisi extraordinaria divina operata fuerit Providentia actum
esse video cum bono principe, qu^mvis locus iste, si cum resolutione
et sinceritate res aggrederetur, hisce hostium viribus haud facile in
potestatem eiusdem redigi posset. Quibus me ad inclitos sacræ vestræ
Maiestatis pedes devolvens et pro concesso nuper mihi clementissime
subsidio quemadmodum etiam titulo consiliarii humillimas gråtes
ve-nerabundus referens, humillima cum submissione semper reperiri
ad-nitar.
N:o 6, se sid. 311.
Lisola, relatio ad Cæsarem. Czenstochoviæ 23 Martii 1657.
Carolus Gustavus raro senatorum ac ducum militis consilio utitur
nisi urgente necessitate, quod procerum animos ipsi reddit aversos,
tale est tamen ferocis ingenii prædominium, ut ad ipsius adspectum
trepident nec audeant obloqui. Destitutus "est plerisque militiæ
du-cibus ac status ministris, qui partim, in hostium veniere potestatem
partim morbis sublati vel tædio reversi in patriam, ipse fere omnia
exequitur improbo quodam labore, sub cuius tandem onere corruet.
Cæterum vivida ipsi est mentis acies, promtum ac sagax ingenium ad
miscendas form and asque factiones aptissimum, sed turbidum, præceps
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>