Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Öfversigt af den polska litteraturen med särskildt afseende på den svenska historien. III. Af Xaver Liske
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
209
POLSK LIT T Ii KA TU K RÖRANDE SVERIGES HISTORIA.
411
sibi eligerent constituerentque, cuius diictii ac auspiciis ex malis
eluc-tari possent: Nos igitur, qui restitutam Reipublicæ Polonæ
tranquili-tatem e re quoque nostra esse reputamus, præsentibus hisce declarare
voluimus, quemadmodum etiam verbo regio declaramus et spondemus:
Nos eidem cunctis viribus opportune adfuturos, verum etiam
contra-riam factionem, quæ huic instituto se opponere ausa fuerit, tamdiu
armis nostris persecuturos, donec fracta eius pervieacia, sedatisque
liisce motibus, Rempublicam Polonam liocque illius caput extra
discri-men posita videamus. Atque ut de sincera hac intentione, quam
in-violatam servare constituimus, eo certius constet, hasce manu nostra
subseriptas, sigillo quoque nostro muniri iussimus. — D ab an t ur
Heils-bergæ in Prussia, die XXIIL Decembris anno MDCCIll (2 Januarii 1704).
Carolus.
N:0 4.
Prins Alexander Sobieski till Carl XII.
Olaviæ d. 1 Martii 1704.
Sacra Regia Maiestas! Qualiter per insolentiam Saxonura
Sere-nissimis Principibus Jaeobo et Constantino fratribus meis prope
Vratislaviam e rlieda captis abductisque, enormis sit contra ius
gentium intentata confusio, præ magnitudine doloris satis superque
ex-primere non possum; iain tamen S:ræ 11. Maiestati debita cum
observanda referre volui, cuius regiam tutelam continuo agnovi
præsen-tissimam. Adeoque summum affuturæ consolationis incrementum,
sicuti constanter a S-.ra R. Maiestate Y:ra spero, ita humillime rogatam
habeo, quatenus authoritate Sua Regia tantum facinus, pro declarato
suo in .Dornum nostram amore et regia protectione, affectuose ac
cor-dicitus considerando, Suos clientes, fratres meos charissimos,
inter-positis ad S:ram Cæsaream Maiestatem literis, incolumes vindicare
dignetur. Gratiam agnitam omni obsequiorum meorum propensissimo
studio, quoad usque vixero, regratificare con åbor, cum sim S:ræ R.
Maiestatis V:ræ obligatissimus ad officia paratissimus servitör.
Alexander Reg. Princ. Pol.
Serenissimo ac Potentissimo Domino Carolo XII Suecorum
Van-dalorumque Regi etc. Domino Clementissimo.
N:o 5.
Grefve Piper till konung Stanislaw.
In castris ad Leopolim d. 2/12 Septembris 1704.
Serenissime Rex, Domine Clementissime! — Jam quartus agitur
dies, cum ad superiores Maiestatis Yestræ literas respondissem,
non-dum pervulgatis iis, quæ Varsaviæ gesta esse perhibentur, Interea
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>