Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dampnificatus apparuerit ex huiusmodi
interdicto. Et hec omnia bonis sacerdotibus sunt
concessa. Pro immundis autem & publice
fornicantibus nichil penitus innouamus. & si quid
eis male contigerit, sanguis eorum sicut
scriptum est, super capud eorum erit. Statuimus
preterea & precipiraus in uirtute obedieneie
omnibus in sacro ordine constitutis, qui
modo. mulierem non babent, & illis qui habent
post annum, quod nullos filios nascituros sibi
approprient, recognoscendo suos esse, tenendo
eos secum, & alendo ucl alibi publice
nutriendo, uel suum filium publice nominando.
Cum ille demum debeat recognosci filius,
secundum quod iura dicunt, quem legittime
nup-cie demonstrant. Quicumque autem contra hoc
sCieuter & uoluntarie fecerint, nouerint se
anathemati subiacere. Jtem statuimus & in
uirtute obedieneie precipimus episcopis ut faciant
. omnes officiales suos qui uulgo exactores
dicuntur iurare super sancta dei ewangelia, quod
officium suum cum ueritate & sine calumpnia,
bona fide peragant. & de cognoscendis causis
matrimonialibus uel aliis spiritualibus cum
laici sint, se nullatbenus intromittant. Clerici
uero nulli assumant officium exactoris. &
si-quis contra hoc fecerit, nouerit se ecclesia-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>