- Project Runeberg -  Handlingar rörande Skandinaviens historia / Del 18 /
253

(1816-1860) [MARC]
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Cum nostri &c Reuerende pater et frater
gratissime nobis fuerunt nouitates per vos misse
ex Romana curia recepte in animarum lucrum
tendentes Licet certo certius sciamus non
de-futuros hereticorum fautores qui hec sicut &
alia bona opera in deteriorem partem
interpretabuntur Nec verentur dicere Indulgentias
esse bonorum operum remissiones ac nudum
pontificis questum Quorum tamen sententia
iam potenter obtunditur tam ex parte
concedentis ipsas indulgentias gratis quo ad se
quam ex parte recipientium qui pro earum
exe-qulione exitantur ad confessionem ieiunia
Ele-mosinarum largitionem ac quantum humana
fragilitas admittit sui preparationem pro
euchari-stie perceptione Sufficit ergo diej malicia sua
orandusque deus ut obtenebratos hiis & aliis
erroribus contra ecclesie catholice vnitatem ad
veritatis sue lumen misericorditer reuocet &
conducat Nec ulle ad presens nouitates
occurrunt nisi quod hac die recepimus Litteras
regie ma: de nuptiis Jnclitc domicelle domine
margarite ipsius germane sollemnizandis
dominica proxima post octauas Epiphanie Holmis
vbi & tunctcelebrabitur diela in qua si f: v:

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 07:51:24 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/hrsh/18/0257.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free