Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
*
limique supplicem traderet S;ae R:ae M:ti, qui
libellus veneno celerrimo (quod ipsi Jesuitae
praeparare studebunt, loco arenae aspersus
esset, quem si aperiret Rex, et odorem modo
conciperet, actum esset de vita illius. In
eundem modum Regni Cancellarium ab
Oxenstjer-na interficere studebunt. Vilissimus iste homo
fuit monachus in monasterio Ambergensi per
quadriennium vitam degens, quoad artificium
sartor, amictus Havis capillis barbaque, capite
semicalvo; ideo tibi pingo & depingo formam
ipsius, quo citius pennas illius nosse possis.
Quare significabis, ita tamen, ne manus haec
in latum irrumpat campum, alias de vita mea
periclitarer. Eheu quibus ignominiis
macularer! Quicquid agis, fideliter communicando
agas, et in tempore (si modo praesens posses,)
meas has monstra. Alia variissima consilia
in perniciem S. R. M. Suet, a Jesuilis excussa
tibi communicarem, uti et acta quaedam
comitialia, sed absentia tua recusat. Si
placuerit tibi huc transmigTare, lubentissimo tibi
concedam animo. Dum in patriam veni,
parentes tuos, qui adhuc ambo in vivis, tuo
nomine salvere jussi. Vah! quibus sunt perfusi
gaudiis, cum te a servitiis D:ni Cancellarii
Suet, esse pcrciperant! Inierim bona tua sunt
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>