Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tae, si ferro interficeret Regem et deprehensus
esset in facio, pacnamque sustineret munda*
nam, nescio quam truculentissimam, eo majori
gaudio coelesti frueretur, utpote, qui non in
purgatorium, sed ex abrupto in momento ipso
, in caelum eveheretur, quia ordinis sui
perditorem et haereticum maximum interfecisset.
Quod si hoc modo fieri non possit, tunc
demum libello supplici opus perficeret,
instigaverunt Jesuitae. Unus atque alter hunc
piissi-mum sc: hominem ejusdem farinae homo
sequentur, qui mihi adhuc quoad faciem
vultumque ignoti, si modo compertus fuero, et
aspectu capere potero, itidem tihi depingam.
Arcanum adhuc restat, quod tibi significandum
censui. Sunt quidam officiarii sive Capitanei
Du-ccsque sub armatura Caesareana, qui subspecie
veri & conscientiae resignabunt, et officia sua
sed falsissime conspirando, Episcopo Hallensi
non solum, sed et Regi Sueciae offerent.
Quare fides illis ne detur, necesse est. Ipse
conclude, quid putem. Alia tibi perniciosissima
consilia aperirem, sed sollicitus interceptionis
literarum vivo, si quae desiderantur, en habes
animam meam tibi depignoratam; ipse me
conveni, accipies. Sed festinando advolabis, quia
diutius non, quam ad festum Martini, hic sum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>