- Project Runeberg -  Handlingar rörande Skandinaviens historia / Del 20 /
15

(1816-1860) [MARC]
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

et iniquitate se velle coram sanctissimo
domino nostro papa et coram quibuscumque aliis
principibus christianis de hoc conqueri et
eisdem significare quod semper parati essent
coram quibuscumque iudicibus competentibus
stare jurj prout in instrumento protestacionis
coram notario publico et testibus confecto
plenius continetur.

Anno autem presentj videlicet MDYI missi
sunt eciam oratores ex parte consiliariorum
regni suecie ad ipsum dominum iohannem
da-cie Regem pro treugis babendis seu aliqua dieta
vlteriorj vbi via concordie vel iusticie omnes
differencie terminari deberent et pax in
singulis Regnis Repararj offerendo semper
pre-dictos consiliarios paratos ad standum jurj
coram consiliariis trium Regnorum prout alias ex
antiqua inter regna laudabilj consuetudine
fuerat actenus obseruatum.

Jpse autem rex in sua opinione permanens
hec iuste oblata noluit acceptare aut quouis
modo admittere sed armis crudelitate et
depre-dacione experiri volens suam iuiusticiam
po-tencia nititur defensare.

Hec et alia plura grauamina Regno & eius
incolis illata in mandatis habeo nota facere
et publicare coram m. v. et aliis principibus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 07:52:06 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/hrsh/20/0027.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free