Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
castris & feudis spretis Regni incolis contra
morem patrie et pacta prefecit, Qui vero iuris
ordine nullo seruato communem populum
crudelissime afflixerunt & ad insolita onera atque
exactiones indebitas incolas Regni indebite
con-pulerunt, aliquos vero iure non confessos nec
conuiclos diuersis tormentis & inauditis
suppliciis afflictos tandem morti adiudicarunt, nulli
parcentes sexui vel etatj Et quod deterius et
abhominabilius est vt tubam evangelicam
fidemque christianam in hoc Regno inclito eradicaret,
cum Ruthenis scismaticis Romane ecclesie
in-obedientibus christiane fidei inimicis ac Regni
Suecie pupplicis hostibus ligam confederationis
perpetue duraturam medio iuramento
corroboravit, Quique Regni possessione vt premittitur
adepta se in Regem legibus patrie non
obser-uatis eligi & consecrari procurauit, Ac
post-modum Ruthenos ad se in Regnum vocauit,
eosque plusquam christianos veros coluit Et pre
omnibus Regni incolis honorauit, ac fauore
illorum a corona regni terras et possessiones
ducentarum leucarum in longitudine & viginti
similium in latitudine alienauit, prouentus
regales ex corona prouenientes extra Regnum
portauit, & exportari procurauit, filiamque suam
* a*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>