Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
valeam consequi et ipsam ecclesiam pacifice
possidere Et ad hoc efficiendum vaga relatione
mihi innotuit quod procurauit me hemingum
ac Stenonera prefatum pie defunctum, et
modernum inclitj Regni Suecie dominum
Swanto-nem nicolai gubernatorem ac alios mihi & illis
adherentibus (adherentes) tamquam
excommu-nicatos licet nulliter et de facto denunciati,
eo quod ipsi cooperatj sunt quod ego fui dicte
ecclesie lincopensis possessionem assequutus
Cum tamen non constat nec constare potest, quod
ipsi aut ego aliquando fuerimus monitj nec citatj
ad videndum nos declaras aliquas censuras uel
sententias ecclesiasticas incidisse, et quia hec
que sine consideracione iusticie aut contra
canonicam disciplinam facta sunt et attemptata
rata habere non possumus nec volumus Sed
tamquam fabulosa ficta conflata & sedi apostolice
suggesta que falsa si tacita non concessa fuere
Sitque appellacionis remedium, in subsidium
oppressorum a canonum conditoribus
adinuen-tura vt ea que perperam acta sunt et inique
possint & valeant prouocacionis &
appellacionis beneficio releuari, potissime per
sanctissimam sedem apostolicam omnium male
gestorum reforma tricem, cuius proprium est frena
diuersorum excedentium in melius reformare,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>