Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
essent oratores cum pleno mandato pro loco
et tempore per sacram maiestatem Regiam
designandi
Dixerim Regie maiestatis nomine iam
verum alium statum esse quam fuerit cum
dominus leonardus Sweciam mitteretur ex illo
enim tempore omnis informatio sumi debuit
Vnde cum sic fuerit et impossibile esset
diuinare quid hac estate succedet qua estate
Regia maicstas versus magniducatum litliuauie se
confert non nichil ibi actura vtinam .feliciter in
negotio moskouie estate ipsa, possibile autem
erit scituros dominos Regni sueeie prelatos
qualem estas hec rebus inter lithuauiam et
moscouiam successum statumque donabit
Jgitur vt non in incertis communis
versetur intentio nostra designat Regia maiestas
tempus dominis Regni swecie oratori vel
oratoribus quadragesime future anni futuri sub eo
tempore posteaquam domini prelati illi et
pre-sertim dominus gubernator accipiet quam
negotia hac estate gerenda inter lithuauiam et
moskouiam habebunt posicionem realem
secundum eam informatio fieri poterit oratoribus ad
Regiam maiestatem venturis
Quod autem dixeritis querelas de
Serenissimo principe domino iolianne Rege dacie &c
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>