Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Handlingar, upplysande Sveriges Historia under Riksföreståndaren Sten Sture den äldres tid
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
prelerito ea qua decuit reucrencia litteras
paterni-fatis vestre Reuerendissime nobis per medium
fa-miliaris nostri presentatas. Gracias paternätati
vestre mnltiplices pro tunna medonis et salmonibus
fumigatis indefesse a gentes Que sicut accepimus
adhuc manent apud hospitem nostrum Rigis sub
fida custodia reseruata. Eidera paternitati vestre
reuerendissime pro hiis et aliis quamplurimis
be-neficiis et caritatis effectibus semper placere et
deseruire cupientes Ceterum reuerendissime pater
innotuit nobis hac hyeme relacione multorum et
ex scriptis aliquorum intelleximus qualiter illustris
dux litwouie matrimonium contraxerat cum filia
magni principis mwskouie Et quod princeps
pre-fato duci litwouie pro dote nupciali promiserat
et sigillauerat territoria infrascripla et omne ius
quod ad illa se putat habere, Nouegardiam
vide-licet cum terris adiacentibus Niuoniam et patriam
nostram Finlandiam dempta alia notabili summa
et ingenti thesauro in auro argento et pecunia
numerata Et si ita sit prout verisimiliter credere
non valemus, speramus paternitatem vestram melius
nobis id iam dudum intellexisse, ffamatur eciam
apud nos, inter liuoniam et memoratum mwskouie
principem treugas decem annorum esse stabilitas
Sed quid veritatis rumores huiusmodi in se
con-tineant penitus ignoramus. Obsecramus propterea
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>