Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Häfte 3 - Strödda Meddelanden och Aktstycken - Ett bidrag till Tycho Brahes historia. Tycho Brahe till Erik Sparre
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ETT BIDRAG TILL TYCHO BRAHES HISTORIA.
251
relicta in Germaniam migrandum erat mihi, redditæ sunt. Verum
enimvero tune rebus meis ad abitum adornandis ita distrahebar, tum
quoque amicis ob abitum invisentibus præpediebar, ut, licet nihil
magis mihi in votis fuerit, attamen temporis iniquitas omnem scribendi
occasionem præriperet. Postquam vero hue Rostochium appuli, atque
hic certis de caussis, quemadmodum et antea Haffniæ per integrum
anni quadrantem substiti (præsertim quo nostratibus, si poenitere ipsos
admissi erroris posset, deliberatius rem expendendi tempus concederem,
neve nimis præpropere ardua, quæ tracto, studia alio transtulisse
viderer), ne hic quidem aptior scribendi facultas, contra quam
opinabar, oblata fuit, cum nulluni iter ad confinia utriusque regni
parantem nancisci liceret. Accessit et hoc, quod nescio quis rumor,
utrum te inde in Sveciam interiorem vei Poloniam ad s:m vestrum
regem te recepisses, incertum me redderet. Cumque eo nomine
celeberrimum virum d. Davidem Chytræum, huius academiæ
ante-signanum, honorifica, prout virtus merebatur, nominis tui mentione
compellassem, siquidem eum crebro de rebus regnorum illorum a
mul tis edoceri scirem, et inter te ac ipsum alias commutari literas
inaudivissem : attamen dubium, quod animo conceperam, eximere non
potuit, itaque scribendi officium adhuc paulo diutius differendum
censui, donec, ubinam locorum morareris, certo mihi innotesceret.
Oum vero ne sic quidem profecerim, et longiores in hac urbe moras
nectere nec mihi commodum, nec etiam ob ingravescentem indies
pestem consultum sit, propediem ad magnificum dominum Henri
-cum Ranzovium, affinem et amicum in eum singularem, perbenigne
ab eodem invita tus, me conferre statui, isthie moraturus, donec rebus
meis ulterius ex divino provisu prospexero. Quocirca aliquid ante
irieum hine abitum literarum ad te omnino dandum ratus sum: ea spe
fretus posse id ad communem utrique necessarium Gabrielem Sparre
directum, ubicunque tandem locorum hæreres, commodum tibi transmitti.
Desiderium tui cognoscendi et compellandi non saltem ob
sanguinis coniunctionem, sed etiam ob suspiciendam virtutem ac
eru-ditionem tuam pari rerum usu auctam me quoque iampridem incesserat,
ut hoc votum explendi copiam sive in Dania sive alibi fata hactenus
invidisse admodum moleste feram. Nunc vero cum magis magisque
disiungamur et mihi patrium solum vertere ac alias in exteris regionibus
commoditates quærere necessum fuerit, omnem spem alloquii tui
mihi ereptam video et quam maxime doleo. Caussæ vero, quæ me
hue adegerunt, tot tantæque fuerunt, ut calamo eas exprimere vix
valeam, neque etiamnum tutum arbitrer. Qui magni viri haberi
cupiunt, licet graviter non nunquam impingant, tamen nec errores
agnoscere volunt, nec in iis redargui. Satis equidem mature hane
mutation em prævidi, nihilque prius habui, quam ut eam quovis pacto
præcaverem et averterem: litteris idcireo ad s:mi regis nostri
can-cellarium datis (quarum hic exemplum adinnxi1), sed successu prorsus
irrito. Nihil enim impetrare licuit; imo inter alia responsum, regi
’) Den 31 dee. 1596*tr. i Danske Magazin II, s. 310 o. f.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>