Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Pisces
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
PISCES. 405
nis congrua, nullam autem notam specificam ex
Artedii huic accomodandam video, nova igitur
erit species. Membranam Branchiost. huic generi
negat Artedius, hanc autem speciem examinent
quotquot poslunt Ichthyologi & videbunt aperta
gula membranam Branchiost. ut in spinosis
margini operc. br. adnexam, quamvis exterius
minime conspicuam. Inspiciant etiam, quibus
offertur occasio, reliquas fpecies åt forte
analogiam videbunt in parte adeo essentiali, qua totum
hoc genus carere vix mihi persvadeo.
98. SYNGNATHUS marinus.
Lonorrupbo tota ped. 1; rostri ab ore ad oculos
pollic. 1; cap. ad ocul. ad finem opere. branch.
pollic. circiter dimid.
Crassties versus caput paulo angustior, supra
pinnam dorsi digit. minoris, versus caudam calami
scriptorii. Anguli supra finem pinnæ dors. 7,
unus utrinque, ad latera dorsi versus caput,
spatium paulo angustius relingvunt, quod deinde
latius evadit, sed circa finem pinnæ dorsalis
iterum angustius, ubi anguli desinunt. Ad
latera piscis unus utrinque, qui supra finem pinnæ
dors. laterales sunt, sed ibi sursum ascendentes
dorsales evadunt, & in locum succedunt
præcedentium & ad caudam continuantur. Ad latera
abdominis unus utrinque ad caudam continuati.
In medio abdominis unus ad anum continuatus,
infra anum canalis conspicitur & ab utraque
ejus parte latera abdominis sunt reflexilia, quod
in uno exemplari coincidit, sed non in altero.
Spatio trium digitorum supra caudam sunt
iterum connatæ.
CoRPUS a capite ad finem pinnæ dorsalis
heptangu-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>