- Project Runeberg -  Iter Palæstinum eller Resa til Heliga landet /
476

(1757) [MARC] Author: Fredrik Hasselqvist - Tema: The Holy Land
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Plantæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

476 PLANTAÆ.

Acacia 7. Linn. H. Ups. ut communiter huc
usque creditum fuit.

Obs. crescunt promiscue fere una simul cum altera
illa Linn. A. Ups. 7. & Mat. Med. 261. atque
hæc nostra; hinc, dum per fatum in Europam
non nisi ista translata fuit, nec ab Alpino
distinctio facta, factum est ut pro vera Acacia
Ægyptiaca ab omnibus Botanices & Mat. Med.
Seriptoribus habita fuit,quæ numquam pharmaca
produxit, genuina vero huc usque non nisi
cultoribus suis cognita. Æ.gypti vero optime &
sollicite dignoscunt unam plantam ab altera &
diverso etjam nomine utramque distingvunt, hanc
nempe quæ gummi & succum porrigit Charad,
alteram vero, quæ nullius est usus, fetne
appellant.

Differunt vero insigniter: a) Magnitudine caulis qui
in Acacia vera est arbor ingens, in altera vero
vix ultra altitudinem octo vel decem pedum
adscendit. b.) Florum facie externe,qui in nostra
obscuriores, paulo minores åt neque visui, neque odori
adeo grati, ac alterius qui coloris lucidioris,
odoris magis svaveolentis, forma magis convexæ
& unitæ. c.) Figura Leguminum differentiam
esficit maxime conspicuam, illa enim in nostra
sunt articulata ut in Mimosis sensitivis, in altera
vero teretia, cylindrica, unita. d.) Mumero
foliolorum partialium qua in vera vix infra
numerum octonarium, raro septenarium, sæpius vero
ultra usque ad decem öcc. inveniuntur, in altera
vero qvinqve & ulterius semper adsunt.

Locus utriusqve est in Ægypto inferiore rarius, ubi
in hortis plerumqve coluntur; nonnumqvam
tamen spontaneæ videntur, ut in deserto arenoso
prope antiqva sepulera Ægyptiorum, in
ægypto superiore ubi ex Acacia vera imprimis sylvæ

in-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed May 8 12:28:37 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/iterpal/0474.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free