- Project Runeberg -  Iter Palæstinum eller Resa til Heliga landet /
490

(1757) [MARC] Author: Fredrik Hasselqvist - Tema: The Holy Land
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Plantæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

490

PLANTAÆ.

adeo frequens esse hoc remediutm, ut perhibent
Alpinus & Veslingius, nonnisi pauxillo
temporis spatio adhiberi potest, illo nempe quo
maturæ habentur fructus, quod vix ultra tres
septimanas extenditur. Est vero egregium
solatium febricitantibus ad humectandum & calorem
exstinguendum. Et-Naovi hæc dicituf varietas
Arabice, quod aquosus latine audit. Hinc
hallucinatus est Alpinus in derivatione nominis.

Cautela. Non sine circumspectione ingerenda est

magna copia Citrulli, intenssissime enim frigidus
fructus, in æstuante a calore æstivo corpre
copiose assumtus, mala non semel protulit insignia,
Colicam, Diarrhoras, Dysenteriam, stomachi
gravedinem, Dystochiam, alia. Vir
Europæus fide dignus mihi retulit se vidisse anno
præterlapso Damiatæ mercatorem Damascænum,
æstu summo correptum, Citrullum integrum
voraciter ingesisse, qui intra aliquot horas subito
exstinctus est. lpse Ægyptum adveniens
tempore maturi fructus, egregio adspectu &
deprædicato sapore fructus, antea non visi capio,
manducandi oritur cupido, frustulum non nisi
diætetica adhibita prudentia eirca rem insvetam,
ingero, refrigeratio vero 4 &e ventriculi
tanta, quanta a glacie hausto, si non major,
ulterius periculum facere dissvasit, nec ipse sub
integra commoratione in Agyto, postea ex illo
manducavi, nec ulli auctor fui ut refrigorium
caperet, gratum quidem sed non periculi öc expers.
Vermes tum cucurbitinos, quam Tæniam, tempore
quo manducatur Citrullus, satis esle communes,
notabile est.

44. CUCUMIS sativus. Linn. H. Ups. p. 291.
Locus cum Citrullo & Cucurbita 1 communis.

Usus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Wed May 8 12:28:37 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/iterpal/0488.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free