Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Plantæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
498
PLANTÆ.
visus sum, summa autem est difficultas veram
structuram fructificationis enucleare, ob
flosculos minimos, ob crustam qua intus obducitur
calyx, ex stigmatibus condensatis constructam
& ob canales quos hinc inde facit insectum,
quodque plurimos destruit flosculos.
Flosculi Feminini, qui proximi sunt ad squamas, re-
centes sunt, åt non dum expansi, dum reliqui
qui in concavitate, demum emarcuerunt. Hi
flosculi squamis semper comitantur, ita ut
juxta unumquemque illorum a dorso sit squama,
quæ calycis instar monophylli squamati flosculo
apponitur.
An dentur individua pure mascula?
Usus: Arbor ab antiquis Agyptiis adhibita fuit ad
construenda conditoria, in quibus corpora
mortuorum balsamo condita reponerent. Arbor
huic usui valde apta, quippe quæ putredinem per
plurima secula non admittit, &c non nisi
vetustissima corruptioni obnoxia. Mumiæ, seu
cadavera condita, quæ ex sepulcris eruta vidi in Æ-
gypto, omnia in frusto arboris hujus excavato
uere servatæ, quod æque ac corpus ibi
conditum a 2000 annis restitit incorruptum. Umbram
porrigit egregiam arbor vasta, ramosa & in
latum extensa, qua incolis terrarum sub fervido
sitarum coelo, insignem præstat usum åc
magno illis est solatio, dum per campos desertos
iter facientes sub Cycomoro, lassata & calore
evacuata corpora refocillant.
Fructus: gustui satis gratus est, dum bene maturus,
mollis, parum aquosus, dulcis, cum minima
portione saporis aromatici: ego ab ejus esu, dum
primum gustavi, non nisi difficulter me retinere
potui, & si sanum satis, recentem illum
credidissem, insignem satis copiam devorare gt
FU-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>