Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Materia Medica
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
5
4
MATERIA MEDICA.
rigorem Musulmannicæ Religionis sequuti,
a vino & spirituosis potionibus omnino il
abstinent. Hi vero hodie sunt satis pauci, saltem
inter plebejos, olim vero plures hanc legem
sancte servarunt, åc tunc forte opii frequentior fuit
usus. Qui vero hodie Öpio indulgent, omnes
tremulenti, somno dediti, & debilissimi
temporis progressu evadunt, quod videntes Turci, haud
sine ratione periculosum adeo excitatorium
evitant.
CASSIA Fistula.
Modus præparandi in Ægypto. Siliqua non dum ma-
tura colligitur, introducitur in domum
acuratissime clausam, supra terram stratum super
stratum ped. 4 altitudine conficitur ex foliis Palmæ
åt stramentis, huic in acervum imponitur siliqua.
Janua tunc optime clauditur åc die sequenti
aqua adspergitur acervus, quod adhuc die
sequenti continuatur; sic per 40 dies in acervo
restat, usque ad nigredinem. Alii foveæ in terra
committunt, sed nullius æstimanda, hoc modo
præparata.
SCAMMONIUM.
Ex Marasch, locus qui ædes est summi cujusdam
Præfecti Turcici CPacha), itinere quatriduo ab
Aleppo distans, &å Armeniæ vicinus, præ
stantisissimum quod in orbe invenitur colligitur
Scammoneum. pellibus parvulis
inclusum adfertur mercatoribus Anglis öc Gallis
Londinum åc Marsiliam transmittitur. Ex
monte Carmel insignis etiam bonitatis antea haberi
potuit per Acrim, sed hodie in illo loco vix
prostat, cum collectionem neglexerint Arabes
montis accolæ, rapinis potius quam labori cuiquam
utt-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>