Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Descriptiones - Materia Medica
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
MATERIA MEDICA. 537
tempore maturos fieri, dixit vero incolas loci
sollicite unum ab altero distinguere åt maturos
absque confusione colligere atque secundum
diversitatem diversa imponere nomina, quæ hæc
sunt: Chabeli, Asphar Bellili, mblili, Hendi,
Chejri. Tempore quo in Ægypto commorabar
ordinavi ut arbuscula mihi adportaretur ex Æ-
gypto sup. quam ante abitum non habere potui.
SPIGA CELETICA
Usus Spicæ Celticaæ major est apud populos
interioris Åfrica, Abyssiniæ, Äthiopiæ, quam apud
nos, & adeo quidem insignis 5 ut quotannis ex
Germania per Venetias trånsportentur; in
ALgyptum 60 tonnæ, quarum quævis 100 fere
thaleris Imperialibus venditur mercatoribus
Æthiopiæ. Servit vero apud gentes has ad
unguentum conficiendum, quo cutem in mollitiem ejus
conservandam sub fervidis caloribus, simulque ad
splendorem cutis procurandam, in quo ornatus
maximus, ex illorum opinone, consistit.
MUMIZÆ Mineralis nomine venit in Ægypto massa
quædam bituminosa, splendens, nitida, sub
dentibus friabilis, atra, fere inodora. Ex Persia
provenit. Pretiosissima est, quippe quæ in
Ægypto venditur 3j a 2 usque ad 4 vely nummis aureis
(sequin), prout rara vel bona est, ambra igitur
grisea longe carior, hinc a magnatibus Ägypti
åc totius Turciæ, inter reliqua eorum repönitur
cimelia, qualia præter hanc sunt Ambra grisea,
Lapides Bezoardici veri, Rhinocerotis cornu,
inprimis vascula pro capiendo potu ex illo
præparata, quæ omnia tanti æstimantur, quanti lap.
prætios & cadem cura ac illi quæruntur &
custodiuntur. Servit vero ambra grisea ad gratæ
Deæ cultum promovendum, quem adeo
religiose observat hic populus; Bezoard. lapis &
cor-Kkå3 nu
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>