Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
SR RV
X
; Deinde qvum librorum divinorum auctorie
tas, quam pie veneramur, sententiae de oriundo
genere humano propositae refragetur , hanc etiam
dissensionem , quantum ejus fieri potest, tolla.
mus necesse videtur. Quatenus igitur Moses
mu::di terraeque originem enarrat, historiam con-
didit, quae vero historiae contexendae inser-
viunt, fidem inconcussam haud exigunt, neque
doctrinae , qua animum emendamus, adhaerent.
Nec tantum Moses, sed etiam omnes fere anti-
quitatis populi cosmogonias condiderunt, de ra»
tione, qua terra coaluerit hominesque concreve-
rint, philosophantur, inter se saepius concinunt
fictionesque aequant, quamvis longissimo tem-
poris terrarumque spatio inter se distent. At-
tamen cujus fides tam firma, ut quae de femi-
na e costis viri compacta apud incolas Novae
Seelandiae referuntur, haud addubitet? (Cf.
Narrative of a voyage to New Zealand by Nicholas,
Lond. 1817.) Certe religionis cardo in eo non
vertitur, quicquid de modo, quem numen in
mundo creando secutum esse traditur, statuamus,
dumne deum e mundo tollamus, cujus provi-
dentia in universi creatione praecipue innititur.
Multa igitur obstant, quin ab unico pari pro-
fectos esse putemus, qui totum terrarum orbem
imhabitant. Vix quoque sana puerilesque an-
nos egressa philosophia assequimur , cur numen
divinum singulum par hominum nec plura pro-
crearit 7 quid enim omnipotentem deum impediis-
set, quo minus maiori eorum numero orbem
ter-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>