Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
00187
pererit , forsan in dubium vocandum. Nimium
certe uberem eam reddere solent, qui centumy
et quod excedit, filias illam genuisse conten-
dunt , quo duodecim indicas, septem medico-per-
sicas, duas arnautico-albanicas, septem graecasy
octodecim latinas, quatuordecim slavicas, duo-
deviginti gothico-germanicas, sex celtico-gali-
cas rel. linguas dialectosque numerant, quarum
unita:em atque consensum in numeralibus, re-
rum naturalium nominibus , consanguinitatis gra-
dibus cet. exprimendis observamus atque "mira”
mur. Quum autem Asia ingenti hominum cb-
pia occidentales terras inundaverit, qui sese ve-
teribus incolis immiscuerunt, facile f:eri potnit,
ut linguae diversae inter se componerentur mu-
tuoque nexu. sese implicarent, ingenioque nati-
vo amisso hybridae existerent. Hac ratione aeque
consensum occidentalium cum orientalibus lin-
guis ac diversitatem utrarumque expeditam ha-
beremus (Cf. Ueber Sprache und Weisheit der In-
di/r, von F. Schlegel). (Shakespear?s dictionary of
the Indian and English languages, 13817).
Quibus praemissis Babyloniorum,’ quorum
antiquitatem e Genesi arguere licet, non am-
plius mentionem faciamus, sufficiant, quae cc.
Perizonius in originibus Bebylomicis c. t. sqg. de
ls enarrat.
Et cur Sinensium mendaces origines vetus-
tatemque fictam non transeamus , quorum nona-
gies centena millia annorum , quos natos esse
mentiuntur , vanitatem ventosam stupidumque
gentis tumorem produnt? At lingua eorum sim:
pli
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>