Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - E. Linderholm. Skrifter och bref af Sven Rosén (forts. fr. föreg. årg.) - XIV. Bref
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ROSÉN, BREF
2Q
4-
Till Erik Benzelius d. y.
Dat. Sexdräga den I7,/c 1732.
(LSB. Benz, brefs. XIII n:o 41. Orig..
Reverendissimo Domino Episcopo Doct. Erico Benzelio.
LSalutem in Christo sempiternam!
Ni Servator O. M., qui mortuus quidem fuit, nunc autem victor
vivit (Ap[oc.] 1: 19), specialem mei curam gessisset, multis mortibus
me ipse tradidissem.
Ejus autem manus, ubique locorum omnipotentes, me exulem
Patriae Patrique reddiderunt salvum et incolumem, Tibique, Parens
reverendissime, quasi redivivum sistunt.
Consiliorum pariter ac beneficiorum memoriam fructusque
mecum in pelago (vel apud Livonos) periisse, si ad Te fama status
mei pervenit, cogitare potuisti; nunc autem, postquam
imbecilli-tatem meam et miseriam naturalem quodammodo expertus sum,
aliisque innotuit, me quem extulerant, nihil esse, nunc (inquam)
spero fore, ut Numen O. M. pro möre suo sanctissimo (1 Cor. 1: 29)
me aliquid fieri jubeat. Ei enim soli gloria est tribuenda, quod
ni fiat, malo nihil manere.
Mense Aprili A. 1731 incidi in Ex: 32: 10, et interpellavi apud
Deum pro urbe nostra principe (cujus excidium verebar), signum
exposcens, quo monerentur incolae, si vel sacco induto mihi
ne-cesse föret ad frugem bonam revocare cives. Mense Iunio et Iulio
per vigilias, jejunia et alias exercitationes fere monachales
scripta-que eremitarum etc. eo tandem imbecillitatis deveni, ut vestitu
rustico amictus Holmiae sine munere (dimissis Lundam discipulis)
degerem, usque dum (d. 10 Sept.) sors me Rigam transferret. Ubi
post angores miris modis sanitati restitutus Nobiliss. Senat.
Vege-sackii liberos informavi. Inde autem a parentibus revocatus,
mari balthico trajecto, mense Majo A. Curr. (1732) domum me
per Sialandiam et Scaniam contuli.
Est inter alios civit. Rig. Pastores de me bene meritus rever.
Hauman, quiafide dignis Regni Su[eciae]clericisresponsum desiderat,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>