- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettonde årgången, 1912 /
146

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Yngve Brilioth. Om ett vittnesförhör angående visitationerna i Linköpings stift, hållet år 1328

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

146

MEDDELANDÉN OCH AKTSTYCKEN

Super secundo articulo diligenter interrogatus dixit ita esse
prout continetur in dicto articulo. Interrogatus qualiter seit dixit
quia seit facultates et redditus plurium ecclesiarum dicte
diocesis que nullo modo sufficiunt ad soluendum procurationes
domini Epi lyncopensis addens etiam quod quedam ecclesia
curata que uocatur hyartlanan vacauit fere per quatuordecim
annos ex eo quia presbyteri recusabant eam recipere timentes
ne possent onera ratione visitationis dni Epi exinde supportare.

Super tercio articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia
vidit et recordatur quod dni Enricus boecius benedictus
lauren-cius bone memorie successiue quondam episcopi lyncopenses
seruabant eundem modum visitandi prout in dicto articulo
continetur addens etiam quod dns eps lyncopensis habet suas
curias et redditus scituatas2 in singulis prouinciis seu
pre-posituris sue diocesis in quibus curiis domini episcopi memorati
tempore quo visitabant secundum modum antiqum residebant
suis expensis et ad vnam ecclesiam vicinam populum plurium
parochiarum conuocabant et ibidem confirmabant et uisitationis
officium exercebant et in continenti functo officio visitationis
reddibant ad dietas suas curias suis propriis sumptibus et
expensis. Interrogatus quis episcopus confirmauit eum dixit quod
dominus Enricus quondam episcopus lyncopensis. Interrogatus
cuius etatis est et de quanto tempore recordatur dixit quod
habet octoginta annos et ultra et recordatur bene de septuaginta
annis et de pluribus.

Super quarto articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia ita
vidit et audiuit et non audiuit dici nec vidit quod aliquis
episcopus prius recederet a dicta consuetudine quam prefatus
dominus laurencius ut dixit.

Super quinto articulo interrogatus dixit ita esse prout in
dicto articulo continetur. Interrogatus qualiter seit dixit quia vidit
aliquociens quod tempore sterilitatis alique ecclesie propter
procurationes predictas tantum grauabantur quod tempore illorum
rectorum qui procurationes soluebant ecclesie derestaurabantur
alie uero ecclesie que magis sufficientes erant et diciores ad
magnum tempus depauperabantur.

1 Hjärtlanda i Västra härad i Njudung.

4 Sic.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:04:42 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1912/0354.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free