Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Uppsatser och undersökningar - Emil Liedgren. Wallins läroår som psalmdiktare 1806—12 (forts. och slut)
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
64
F.. LIEDGREN
Nonne sola idea de Christo, tamquam uno inter posteros Adami,
sufficientissimum præbet argumentum ad co?ifutandam hanc hypothesin P
Resp. Sanctissimus Salvator, per assumtionem humanæ naturæ
par-tieeps quidem factus est carnis & sanguinis, non autem peccati.
Fuit au.(o[J.oc3 xat aa~iXoo.
Repugnatne etjam omnibus Sa Sa Doctrinæ articulis P
Resp. Non meum est in tanto negotio ferre judicium.
Num inter conditionem primævi hominis nostram, nee non
inter peccatum primum & ea, qua ab impiis hominibus omni tempore
perpetrantur, justa dafür comparatio P
Resp. Utique, quia et peccatum primum &, quæ inde fluunt, peccata,
sunt avo[ua; omnis autem avo|ua est aaapttc..
Examinator
H. Doctor Jedeur.
Qualis tibi jam per Europam videtur Religionis conditio P
Resp. Diversa pro diversis circumstantiis.
In Portugalia Hispania P
Resp. Offuscantur sane istæ regiones adhuc crassissimo catholicismo,
licet, quod compertum est, Inquisitionis sævum tribunal aliquid
re-misit de severitate olim solenni. Praeterea ibi locorum valde sum
hospes.
In Gallia P
Resp. Post varios casus & tumultus, Religioni cum Republica
com-munes, videtur sane Religio, saltim qua externum habitum, eodem
dedueta, quo ante Revolutionem; ita tarnen ut valde sit circumscripta
Ponteficis Romani auetoritas. Tolerantur tarnen omnes ibi
Religio-nes vel Religionum familiæ.
Num ulli tarnen præcipue faverc ibi videtur Summus Imperans P
Resp. An ulli vel nulli Religioni ex animo adhæreat, sum dubius.
Id autem testatum, prodidisse sæpius singularem in protestantes
favorem.
Cur P
Resp. Forsan ob politicas vel statisticas rationes. Ecclesiasticus ordo
in terris Catholicis est quasi status in statu, divisa habens commoda
a commodis civitatis, civili imperio facile se subtrahens. Non ita
inter Protestantes, ubi, saltim circa jura collegialia externa, Summus
Imperans jure gaudet agendi & decernendi in rebus ecclesiasticis.
Ut alia prætermittam.
In Italia P
Resp. Mores scelerati & dissoluti circumquaque serpentes indiesque
in pejus ruere visi, comprobant testimonio tristi, Religionis causam
misere agi per ista loca.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>