Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
westin, brev från john durie
2 5 3
donec Magistratus vel ultro vel piorum doctorum admonitione &
precibus victus aliud ineat Consilium. Huius rei afferuntur
argu-menta: nempe ut odium in me conceptum declinem, & quasdam
suspiciones ex Cleri animo tollam. Hæc rei summa est. Jam
in-cipia[mj responsum adornare ut ei satisfiat; in eo nihil contentiose
acturus sum; sed amice ei valedicam & Conditiones ab illo
requi-sitas; si alias multo æquiores ille adire non recusauerit, admittam.
Jam vero quia primam de Religione mea dicam mihi scribit; ideo
liceat hoc tempore offerre Illustr:tis V:ræ grauiss:o Judicio hoc
scrip-tum quod unicum tantum defuit hactenus Illustr:ti V:ræ ex omnibus
ijs quæ cum Vpsal. Facult. Theologica tractata fuerunt. In eo
videbit likas V:ra qua conditione ego ijs memet offeram ad
Com-munionem cum Ecclesia Vestra eorundem sacrorum profitendam.
Hiiic tamen alia quadam ratione satisfaciendum erit.
Video meam hoc in loco præsentiam i 11 i valde grauem esse:
sed postquam hæc absoluero propediem illo onere animum eius
leuabo. Utinam interea intelligeret meum scopum, aut saltem ilium
percipere vellet, nec magis Politicum quam Theologum ageret in
negotio quod unice Conscientiam spectat. Ego deinceps rem totam
Divinæ Prouidentiæ, & Innocentiæ in hac causa persequenda meæ
Patrocinium Illustriss:æ Excell. V:ræ Authoritati, Fauori & Æquitati
commendabo. Futurus enim sum in perpetuum hoc nomine
Illustriss:æ Excellentiæ V:ræ
Servus in Christo maxime deuotus
Johannes Duræus.
Dabam in ædibus Jacobi Macklier ips. Non. Febr. 1638.
To Axel Oxenstierna.1
(Stockholm, 14 Febr. 1638.)
Memoriale Quod Illustriss:o & Magnificentiss:o Dom.
D:no Axelio Oxenstierna Magno Regni Sueciæ
Cancellario, ac Fæderis Euangelici Directori
Ge-nerali &c. offert cum debita obseruantia
conside-randum Joh. Duræus Eccles[ias]tes Britannus.
Illustriss:e & Magnificentiss:e D:ne.
Duo sunt accusationum Capita quæ mihi intentat Arosiensis
Episcopi fräter: in altero Religionis Hæresim; in altero tractationis
dolosæ fraude[m] mihi obijcit. De hæreseos crimine expectabo ab
Vpsal. Theologis Judicium quando respondebunt ad scripta ultimo a
me oblata. Ergo res tota iam in quæstione facti sita est. Ea
1 Oxenstiernska saml. (RA\ A tergo: Memoriale Excellentissro L):no
Can-cell. oblatum a Joh. Duræo 1638, 14 Febr.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>