Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
westin, brev från john durie
2 5 3
cordia Religiösa tractationes permittere non inconsultum iudicaueritis.
In hoc iacto qualicunque tractationis fundamento præstitum erit
Ecclesiæ Dei Solatium; & omnibus qui Pacem Jerusalem suspirant pijs
animabus cum tempore non contemnendum beneficium. Ita decet
Eminentes utriusque tabulæ in Repub. Christiana constitutos a Deo
custodes, & præcipuos Euangelicæ causæ fautores atque præsides;
non tantum res Sacras animo versare: sed ijs fauere studijs in
publico, quibus remedia publicis Euangelicorum siue internis
distractio-nibus, siue externis calamitatibus exquiri & inveniri aliquando
pote-runt. Quando enim hoc fit, tum illud ipsum quod Esaias propheta
ad Ecclesiæ consolationem quondam futurum esse prædixit; reipsa
contingit quod nempe Principes iuste Principatum gerent; & tum vir
erit tanquam absconsio a vento & latibulum ab inundatione; ut riui
aquarum in arido loco, & ut umbra Petræ ingentis in terra fessa ex
siti. Hæc sunt commoda quæ ad Ecclesiam a summa in rebus
hu-manis potestate sub Deo iuste administrata promanare; & ad pios
omnes a pio Magistratu redundare consueuerunt. Ilia fateor ex quo
ego Theologicorum ad Ecclesiæ tranquillitatem consiliorum hoc in
loco sollicitatorem egi, hactenus milli non defuerunt. Ergo id ipsum
grata mente erga Illustrrtes V:ras recognoscere me debere intelligo
antequam ex hoc loco abirem; quod propediem Deo volente
fac-turus sum.
Nam cum eo usque iam perducta esse videantur meæ
sollicita-tionis conamina apud Antistites & Theologos huius Ecclesiæ
Reue-rendos; ut sufficienter omnes informati sint de scopo instituti mei &
de medijs quæ eo seruire poterunt ex scriptis partim publice partini
priuatim communicatis; & tempus illis concedendum sit agitandi inter
sese maturas de re tota deliberationes quæ iactis inter nos
funda-mentis superstruantur; Constitui bona cum Illustr:tm V:rum venia
alio me conferre, &: in Patriam meam ad Parastatas meos reuerti.
Interea autem quia non depositurus sum hanc rem e manibus; sed
studium fauente Deo ad exitum aliquem continuaturus; ideo ad
con-firmanda & ulterius præparanda veræ Concordiæ Theologica
Consiliorum momenta quæ inter pacificos theologos non perfunctorie
sus-cepta sunt; Rogare convenit ut commercij mecum hoc in genere
inchoati studia hoc in loco deinceps non omnino abrumpantur: Sed
ut liceat sub fauore permissionis V:ræ in absentia mea cum uno hac
in urbe, & altera Vpsaliæ theologo idoneo correspondentiam super
hac re fouere; ut nempe illa quæ communibus aliorum Consilijs
approbata & rata esse pro comperto habebuntur; V:ris etiam
Theo-logis omnino occulta non sint tempore opportuno. Nam ego
spon-deo & fideliter recipio mihi curæ fore ut de rebus considerabilibus
informentur illi quos ad hanc rem deputare & mihi nominare pro
eminenti Prudentia V:ra consultum iudicabitis: ut nempe per illos
alij in hac Ecclesia ad quos rerum talium notitia spectabit de ijsdem
certiores reddantur: & ut ego vicissim per eosdem resciscere queam
Esa. 32. i, 2.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>