Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2-]Ö meddelanden och aktstycken
tionibus eàdem operå erit responsum. Si denique propter ea, quæ
adversus Synodos Dordrechtanam atque Sendomiriensem &
Colloquium Lipsiense afferuntur, alij offendantur: Dicturus sum, illa
pro-ferri eo tantum fine, ne priores illæ tractatuum formæ, ullum futuris
aliquando super håc re tractatibus præjudicium afferant.
Hæc omnia & vera esse & leniendis aliorum animis servire
posse judico: cavere enim studebo, ne sinistram de Ecclesiå vestra
cogitationem alij concipiant, aut minus propensum erga vos affectum
propter Censuram foveant. Quoniam non expedit Ecclesiæ Dei nec
Evangelio Christi, nec publicæ causæ, ut hoc tempore afflicto animi
Evangelicorum magis magisque dividantur; & væ mihi, si ego meam
in hoc opere gloriam quæro; aut Reconciliation! animorum sinceræ
operam non impendo meam. Faciam itaque quod verum decet
Evangelicæ Concordiæ sollicitatorem: Theologica nempe tantum
trac-tabo, sicut hactenus feci, cum Viris Theologis: omnia in optimam
partem quoad fieri potest, interpretabor, & de fundamentalis
Con-fessionis condendæ vià consultabo cum ijs, qui sese å tali studio
legitima ratione promovendo, non alienos esse declarabunt. Jam vero
quoniam duplex, in Consultatione super håc re Theologica Scopus,
ad ædificationem hoc tempore utilis, suscipitur; Alter in quo
quæri-tur inter ipsos Evangelicos fraterna Ecclesiarum Contesseratio: alter
in quo studiorum quorundam societas atque communicatio, adversus
hostes Evangelicæ veritatis communes intenditur, ut å
fundamentali-bus P^rroribus Pontificiorum & Socinianorum præserventur Ecclesiæ:
ideo utrumque finem hactenus mihi habui propositum, prout rei
utriusque obtinendæ media conquisita mihi fuerunt: sed quia priorem
ilium propter ea quæ jam acciderunt vix puto me posse apud V.
D:tes cum fructu ulterius promovere, nisi sublatis aliquando
diffiden-tiæ causis, via rei tractandæ commodior inveniatur: ideo
impræsen-tiarum ilium non urgebo: nec etiam responsum ad illam quæstionem,
quam ego meæ Explicationi Phrasium in Sententiå Aberdoniensi
dubiarum, subjunxi, håc vice requiro: malo enim illud V. Prudentijs
suå sponte mihi concedendum relinquere. Sed alterum hunc finem
jam suscipio, si id non respuitis persequendum. V:ris igitur D:tibus
Rev:dis commercium offero Consiliorum & studiorum Theologicorum
de rebus communi consensu intendendis, ad Pontificiorum &
Socinianorum molitiones, Veritati & Pietati hoc seculo summopere noxias
reprimendas, & Evangelicorum animos adversus illorum Lizaniam
confirmandos. Si hunc Scopum nobiscum intendere velitis; Declaro
me ilium suscipere velie continuandum, sub auspicijs Reverendiss:i
D:ni Archiepiscopi Armachani, Hybernicæ Ecclesiæ Primatis, &
aliorum in hoc opere Parastatarum, å quibus potestatem habeo hunc
Scopum proponendi & de eo cum alijs consultandi: & sese de
Consensu consiliorum informandi. Ergo si D:no Mag:ro Jonæ
Wexio-nensi, qui nuper adversus Antichristum laudabili conatu calamum
strinxit, velitis demandare provinciam, ut super håc re mecum cor-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>