Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Henrik Sandblad, Petrus Jonæ Helsingus’ teologiska föreläsningar i Uppsala 1574
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
petrus jonæ helsingus’ teologiska föreläsningar i574 225
et solvendi munere instruebat, quæ enim alia est summa Evangelij,
nisi quod omnes servi peccati et mortis solvimur et liberamur per
re-demptionem quæ est in Christo lesu, quem proposuit Deus
reconcilia-torem intervenientem ipsius sangivne qui vero Christum Xüxpiov2 et
liberatorem aspernantur aut ignorant eos3 æternis vinculis damnatos
addictosque esse.
Hane autem legationem in omnes terræ nationes divulganda cum
Christus apostolis pariter omnibus imponeret, hoc egregio eam ornavit
testimonio :/quicquid ligaveris et quicquam solveris ratum erit in cælo/:
cum ut eam à se perfecta esse ostenderet, tum ut à Apostolis ipsis et
omnibus eorum auditoribus ad quos perventura erat eximiam et
ne-cessariam consolationem relinqveret, Apostoli quidam ut firmam et
constantem suæ prædicationis certitudinem haberent, quam non modo
infinitis laboribus curis ac periculis in tanta rerum difficultate, toto
etiam adversante mundo sparsuri erant, sed suo tandem sanguine
ob-signaturi, Auditoribus vero ut certo persuasi essent illam Evangelij
vocem non Apostolorum esse sermonem sed Dei ipsius, non in terris
natam sed divinitus elapsam et demissam non enim in potestate vllius
hominis est peccatorum remissio promissio vitæ et salutis æternæ.
Testatur igitur Christus nihil in Apostolorum esse praeter ministerium,
sed unum esse qui per ministros tanquam 11 Organa omnia loquatur et
permittat4, ideoque remissionem peccatorum quam Apostoli
annuncia-rent certam et imotam Dei promissionem esse damnationem ab ipsis
pronunciatam verum esse Dei iudicium, hæc testificatio omnibus seculis
durat in Ecclesia quæ singulos certissime docet vocem Evangelij à
quocunque nomine anuncietur ipsissimam5 esse Dei sententiam ad
summum tribunal latam ac promulgatam adeoque in cælo firmam et
ratam, Cum igitur hinc liquido constat hoc dictum Christi de solvendo
et ligando vel remittendo ac retinendo peccata pertineat ad
prædica-tionem et ministerium Evangelij, non video quomodo primatui Ecclesiæ
Romanæ patrocinari possit.
spoxsjia1
Figura
Rom: 3
i Tim: 2
i Iohan: 1
applicatio
tanquam
homini
Conclusio
[fol. 5oT
Conclusio
Vniversalis
1 seil åptbxyj|ia
5 cod ipsissium
2 seil Aüxpov
3 cod eas
eod permittit
15 — 42631.
Kyrkohist. Årsskrift 1942,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>