Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
IÖ2
Simplicibus remediis apparere naturam, in Compositis conjecturam
falla-cem18 verissimum; ideoque Medicina quondam paucarum fuit scientia
herbarum, ignotæ tum temporis ad pompam excogitatæ Medicamentonim
compositiones,w & quomndam sesquipedalia complementa;15 quicunque
enim longas remediorum formulas præscribit, is aut dolo peccat aut
igno-rantia, non minus quam qui Panaceas crepat; sed fraudes hominum &
inge-niorum capturæ officinas invenere istas, in quibus sua cuique venalis
pro-mittitur vita.16 Imperantes, quibus cura salutis Civium, in omnibus bene
institutis Regnis, Academias erexerunt, ut in his Alumni a pueris
imbue-rentur solidis præceptis Medicis, quibus fundarent et inaedificarent
Ae-sculapii templa; Hos dein eniditione et sapientia saturos voluere Titulis
condecorari, ut dignoscerentur ab Agyrtis, quo Miseri, qui nesciunt
distin-guere veros a falsis, ipsi sciant, quibus salutem suam tuto committant;
Ne vero ejusmodi Agyrtæ in Medicorum locum se insinuent, justa lance
ponderarentur sin gul i ab ipsius artis Magistris, quod fit privatis
publicis-que Examinibus & Speciminibus; MEDICUM enim oportet non vacillare,
sed incedere Pedibus duobus firmissimis Ratione rempe et
Experien-tia; Manibus quoque duabus polleat expeditissimis cognitione nempe
Mor bi et Medicamenti; Vestitus demum sit Botanica, Zoologia,
Che-mia, Pharmacia, Dia ta, Physiologia, Anatomia, ne nudus prodeat.
Program, nostr. 1758. Jun. 19.
Medici primum erit firmis insistere talis, ne titubet: discat itaque,
tamquam altero pede, Diætæ effectus, ejusque ex errore oriundas labes
simplices, observationibus solide demonstratas; altero vero rerum
Natu-ralium vires eorumque in corpus effectus, evidenter demonstratas,
impo-sitis utrique fixis, minimeque vagis Terminis, quibus destitutus
nun-quam non vacillet. Verba itaque valebunt ut nummi, ex consensu dantis
et accipientis.
Temporibus medicina valet, data tempore prodest.
19 Plin. 22. 13. 14 Senec. epist. 95. " Ludov.pharm. 550. 18 P/in. 24. 1.
V arias sen ten tias Linnæi, quœ ejus ipsius manu scriptœ sunt,
alienis partim locis dispersœ, cellegit et disposuit editor, exceptis paucisy
quœ non poterant legi.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>