- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Första afdelningen. Del III. Bref till och från svenska enskilda personer: A-B utom Bäck /
188

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

per tua verba jurat, et semina rariorum plantarum, quibus Septentrionales
Asiae partes ornatae sunt.1

Gmelino2 meo nil magis in votis est, quam (quod et ipse petiit)
velis permittere, quod quae ipsi dubia possint in historia naturali
occurrere tecum communicare possit. Non multorum anDorum est Botanicus.
Botanophilus enim iter Sibericum suum decennale aggressus est
Bibliothecam numerosam tam Botanicam, quam in reliquis historiae naturalis
partibus secum sumsit. Mole librorum et objectorum multitudine obruto
Gmelino sors tamen amica auxilium tulit. In tertio enim anno
incendium libros, collectanea et diaria fere omnia consumsil. Libros novos
ab Academia petiit. Obtinuit non multos, sed tuos, et cum illis alium
animum, aliam cogitandi rationem, aliam observationum instituendarum
normam. Trium annorum peregrinatio habitum jam antea dederat
ami-mo attento nova investigandi, accessit postea novum lumen ad inventa
examinanda et redigenda, ita magnopere necessarium. Damnum incendii
beneficio fuit. Per eadem enim loca, quae antea perlustraverat, iterum
redux, absoluto reliquo itinere, omnia quae antea viderat subjecit novo
examini, quod alias denuo suscipere nimis operosum fortassis putasset.
Quod Gmelinum totum nunc occupat, est Flora Siberica, postea publico
dabit, quae in reliquis regnis vidit et invenit. Tuo in omnibus opus
habet auxilio. Tua consilia petiit, et tuo nomine etjam promittere ausus
sum, ut in re publicum Scientiarum bonum et tuos amores spectante.
Miror quomodo plantarum cognitu difficiliorum recta nomina ita solus et
omnino authodidactos eruere potuit, etjam in graminibus. Rari sunt
errores quos commisit. Sed commissos facile excuso. Triticum radice
repente foliis viridibus FI. Lap.3 Poam vocavit, et Poae spiculis
aristato-acuminatis Flor. Lap.4 nomen Festucae dedit. Semina hac vice mittit non
mulla, reliqua enim autumno praeterlapso terrae commisit, plura tamen
alia vice mittenda promittit. Semina, quorum nomina Schedulis inscripta
sunt, a Gmelino data sunt. Ea vero semina, quorum nomina catalogo
a Schedulis separato inscripsi, bona sunt furtiva, vel quasi furtiva. Accepi
enim ab amico, qui vix quidem Botanophilus, minus Botanicus est, ea
semina, quorum plantae non adhuc descriptae sunt, una cum reliquis jam
antea descriptis. Sed dedit multo cum periculo. Non enim licet extra
Academiam communicare rariora, et adhuc minus non descripta, atque
ita per hoc donum se suamque sortem discretioni meae commisit, non
nescius calamitatum, quae laevissimas etjam culpas comitantur heic
locorum, si cognitae fuerint. Multo plura promisit, si experientia edoctus
viderit, se id officii sine periculo nobis praestare posse. Multa etjam spero,
praecipue ad reditum Stelleri,5 qui etiam in America fuit. Qua propter

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:26:06 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/1-3/0202.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free