Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Apud nos omnia lente et tranquille fluunt.
Te ego et uxor exspectamus ad ferias pentecostes, at non ulf
studiosum sed uti Doctorem, non ut labores sed ut otio fruaris.1
Vale Amicorum dulcissime et vive diu felix.
dabam die ultima aprilis
1754.
Utanskrift och sigill som på bref. 818.
1 Pä samma gång, som Linné tackar för all under Stockholmsbesöket
visad vänlighet, inbjuder han Bäck att under pingstferierna komma till Upsala,
dock »ej som en studerande utan som en doktor, ej för att arbeta utan för att
hvila sig».
843.
Amplissimo D. ILECKIO
S. pl. d.
C. Linnaeus.
Millies in mentem revocavi faciem prorsum alienam
illustrissimi D. Senatoris de Höpken; examinavi anteacta, cogitationes,
verba, Animam quam accuratissime, in eis nihil reperi, sed pura
castissimaque omnia et illibata et quales cruda servat marito
virgo.1
Tu tandem, Amice integerrime, detexisti crimen meum in eo
consistere, quod non miserim observationem ut promiseram;
c;e-tera. at vero ego a me non impetrare facile potero ut hoc credam,
nam Vir Illustrissimus majori pollet et ingenio et authoritate, quam
ut antiquissimam amicitiam tam vili venderet pretio. Novit ipse,
quod nihil prius et antiquius duxerim ei inservire quam Deo; novit
rationes meas, quod non habui toto autumno qui pingeret Simiam2;
caetera. minime gentium Amice integerrime in hoc scirpo
quaerendus nodus, norunt enim Politici larvas induere, et se alios
sistunt saepe quam re ipsa existunt; fuit procul dubio inimicus
qui Zizaniam seruit in agro; dies dabit. Nihil itaque habeo in
mei defensionem, nisi animam immaculatam in Dominum, quem
sancte et prae reliquis colui, utinam non idololatriam in tantum
virum exercuerim. Ter felicem multoties dixi collegam meum
Mat-thesium, qui nullius petiit gratiam, nullius gratia excidit. Memor
sum semper fatorum Tychonis Brahaei.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>