- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Första afdelningen. Del IV. Bref till och från Abraham Bäck 1741-55 /
298

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Consistorium upsaliense numquam erubescit; proponam rem
ipsam, sed scio antea quod non faciant, dicunt hoc non pertinere
ad eos.8

Tentabo venire Drotningholm antequam Reges redeant; sed
vereor, quod iterum cogar accedere post reditum S. M:tum, et tum
in duplo opus suscepi.

Quae de Surinamensi narrabas jam intellexi; petiit a D:no
Professore informatorem pro filiolo. D. Pr. Ihre dixit se
assunaturum quem ego vellem; heri fuit quidam, qui sub spe rati
assumeretur, qui ne vocabulum quidem intellexit, adeoque adhuc in
vado res est.

Me excusatum habeas, quod ultima vice non ad Tuas
responsum dedi, laborans odontalgia cum Ophthalmia; nunc melius valeo.

inclusam mitto plantam rarissimam, quam scio Te non
habiturum in Tuo herbario.

misisti ultimo has plantas:

Acerem Pseudo-Platanum
Rhamnum Alaternum duplicem,
quarum quae latioribus foliis mas erat,

femina autem quae angustioribus.

audio Te, Amice integerrime, missurum D:m Schultz pro
inoculatione Variolarum in Angliam! anne ita? sed quid faciat, et quod
non ante cognitum ut coecus efficeret? quaeso me doceas.

Ambit honores academicos; juvenis est probus, egregius, in
Anatomicis certe solidus; in reliquis parum etiam versatus, si
posset maturescere, evaderet vir vere eruditus, sed est juvenis 23
annorum.

certe si Doctores nostri possent maturescere studia et annos
in majori existimatione poneretur Medicina apud omnes bonos,
memor sum consilii olim Beati Gar. Gyllenborg, qui suasit quod
nullos admitteremus ad honores Medicos, nisi qui etiam annis
maturuere nonnihil, quum nihil magis cedat in opprobrium artis, quam
si pueri admittantur; audivi antea de hoc juvene mentem Tuam;
perpendas omnia; caeterum ego non contrarius sum, lubenter
sumam pecunias,3 et ad vos mittam eum. vale.

Doleo maxime quod D:nus Balk non fuerit medicus classis
nauticae sed D. Bergstrahl.4

vale amice dilectissime et vive sospes.

Upsal. 1754 d. 27 aug.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:26:17 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/1-4/0312.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free