- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Första afdelningen. Del IV. Bref till och från Abraham Bäck 1741-55 /
308

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

D:nus Rolander cras abibit Holmiam. ille et ego infinitas Tibi
referimus grates pro fide et amicitia; pro gloria infucata
promovendi literas et scientias, quod primum et ultimum Tibi semper
fuit et erit. Tu certe apud nos es alter Fagon Gallorum, cui
Tournefortius omnia sua adscripsit.

Postq. Söderberg1 derelictus fuerat ab omnibus, assumsit eum
D:nus Ihre, ut invitis omnibus rem ejus restitueret; informatorem
ipsum constituit juveni nobili, quem in sua domo educavit et aluit;
at non potuit apud eum esse ultra menses 4, quia aere alieno e
novo implicaretur, ut discedere coactus fuerat, itaque nequit ille
salvari.

D:nus Rolander Te Maecenatem suum adeat, quam primum
Holmiam pervenerit; pro moribus Tuis antiquissimis quaeso ei
consilio et authoritate succurras.

scribo ad Aule Mareschallum2 et Dahlbergium. Tu facias quod
candidissima Tua anima suadet.

Misi cum Sundio D. Hiortsbergi dissertationem.

Tu valeas, ego Tuus in cineres.

dabam Upsaliae 1754 d. 4 Octobr.

habui literas e gallia.

Fuchsia ad Hexandriam Monogyniam spectat;

Achras ad Dodecandriam.

Adanson3 rediit ex Africte Senegal, et ejus observationes
habebimus proximo anno editas.

Utanskrift och sigill som på bref. 865.

1 Olof Söderberg, se bref. 23 not. 1.

3 Se föregående bref. not. 2.

3 Michael Adanson, se bref. 414 not. 2.

874.

Amicissimo D:no BiECK

S. pl. d.

G. Linnaeus.

Tu mihi semper adfers grata et jucunda; contra a D:no
Dahlberg hodie habui, quod non viderat Rolandrum, quod Ser. Regina
ipsi injunxit virum juvenem, quem ipsa nominaret, de quo ultimo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:26:17 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/1-4/0322.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free