- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Första afdelningen. Del IV. Bref till och från Abraham Bäck 1741-55 /
313

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

finem mandatis, tam§n obtemperavi, quum ser. Rex diem
hebdomadis non praefixerit.

Doleo tamen quod nec dissertationibus, nec lectionibus
privatis potero adesse, unde mihi unice fructus redundarent, doleo
quod Amicus, qui soletur, non adsit, sed remotus in Metropoli
versetur.

D:nus Rolander heri discessit, et procul dubio cras Te
adorabit, uti debet et fatetur lubentissime, cui debet omnia; si ipsi
fausta sint sidera, debet orbis Tibi omnia quae poterit praestare, et
si salvus redeat nullus dubito quin plurima debeat.

Stupenda sunt quae de D. L..} narras, laetor ex animo.

Non in exteris regionibus dolent illi, quibus interest, quod
plures vere eruditi Medici evadant, sed potius laetantur et eos, qui
ejusmodi viros procreant, amore et favore prosequuntur.

Proxima die veneris scribam ad D. Dalin.

Hic tantum sermo est de Te et D. Strandberg, quod alter
ducat uxorem ditissimam, alter pulcherrimam.* omnes a me
quaesivere, sed me numquam hoc audivisse dixi; adeoque nesciunt quid
credant.

Vale Amicorum dulcissime.

dabam Upsalim 1754 d. 22 octobris.

Utanskrift och sigill som på bref. 865.

1 Osäkert, hvilken härmed afses; troligen Löwen.

1 Ryktet om Z. J. Strandbercs förlofning saknade grund; han lefde och
dog ogift.

879.

Amicissimo D. D. BrECKIO

S. pl. d.

Car. Linnaeus.

Gratulor reditum in urbem, sed doleo quod non sis
Ulricks-dahl cum accedam. Non opto intrare urbem, sed festino domum,
probe gnarus aliam propediem locum thori occupaturam, longe
dulcissimam; tum ego apud Te exui evadam.

rigent artus, dum refers Te misisse literas meas ad D:num
Peterson,1 in quibus scripsi de copia doctorum metuenda a summis;
sed forte non intelligant.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:26:17 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/1-4/0327.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free