- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Första afdelningen. Del IV. Bref till och från Abraham Bäck 1741-55 /
335

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Integerrimo et infucato Amico
DD. A. BiECK
Archiatro & Prmsidi

S. pl. d.

Car. Linnams.

De gratia Reginae Tibi ex animo gratulor; faxit Deus ut sit
sempiterna. De reliquis nescio num gratuler; inconstans enim fuit
tempestas Aprilis mensis; multo minus gratuler nobilissimae
con-jugi Tuae de earum amicitia; certus esto quod ea periclitetur
aliquando.

Accepit Literas Regii Collegii Medici facultas nostra, perlegi
easdem bis, nec tamen possim eruere, quid sit petitum s.
mandatum in § 1. Dicas itaque mihi quid petas, om tillgång på sådane
ämnen, så wähl som om teras tillförlåteliga skickelighet och frägd
som härtill fodras. Qui promoti sunt, sunt etiam examinati et
approbati, adeoque a Fac. m. digni judicati. Reliqui non dum
prsestarunt examina, et non dum capaces sunt.

Omnes nostri studiosi jam occupati sunt in exercendo praxin
medicam, quamvis plerique non gustarunt scientiam primis labris;
his occupati negligunt scientiam, cum praxis quotidie nummos
offerat; sic habebitis aliquando plurimos practicos absque scientia.

Quid factum fuit cum nummo aureo1 ab academia scientiarum
per te, amicissime, mihi destinato?

Quid faciam cum observatione de Morbo spasmodico
Smo-landorum? pro ea observatione deberem obtinere aliquid; sed
nullus curat, ut video.

Oblitus sum ultimo remittere catalogum, quem hic includo.

Agas meis verbis Botanico Holmensi et Exsiccatori Regio
plurimas gratias pro orchidibus missis.* ulinam vellet ita curare ut
possem videre ambas has species vivas hoc vere, ut per eum sic
proficeret Flora; honorificam ejus mentionem faciam ad has
plantas in nova Flora, si potuit curare ut has vivas obtineam in horto
hoc vere florentes?

Hic regnat furor philosophicus in promendo more majorum
alumnos in Magistros; utinam plerique essent hoc honore digni.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:26:17 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/1-4/0349.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free