Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Amicissimo suo B7ECK10
Archiatro Preesidi
C. Linnaeus.
Non valui ab eo tempore quo D. Hallman1 hic fuit; lassus et
torpidus permaneo; vasa tibi® et pedum atro cruore livent,
manifestissimis scorbuti signis, per mensem coflfeam non gustavi, ad fata
mea propero.
Lubenter adj Tuas responderem, sed quaestiones non rite
in-telligo.
an Ficus foecundatione per caprificum ad liquidum perduxerit;
nescio quid desiderabatur in hac historia aliud, quam cognitio
specialis Psenes* s. insecti; hoc descripsit et misit, ut nihil mihi
desideretur.
cseterum ex relatione, quam fecit pag. 591, 592, 593
observationum suarum conscriptarum, facile intelligas, quot deficiunt, quae
numquam ad nostras oras accessere; uti n:o 3, 10, 15, 17, 18, 22, 23,
31, 32, 5(>, 57, 77, 78, 79 &c. plura de ficus generatione
obtinuissemus, si ejus observatio 15 de Sycomori Ficus specie accessisset8,
sed ne folium inter specimina hujus exsiccata aderat.
an Palmae dactyliferae4 sexum vere investigavit, puto
Tyro-nem posse hunc manibus palpare. Norunt Arabes et omnes
Lotophagi.
Nunc ex Hasselquistianis refelli possunt illi qui negant sexum
plantarum. An opus refellere eos, qui negant circulationem
sanguinis, generationem univocam, sexum plantarum, quae negantur
hodie a nullo sano. Anne potuit pulchrius experimentum institui,
quam quod Gleditschius5 ante aliquot annos, qui habuit in Horto
Palmam feminam quotannis in cassum florentem, sed obtinuit per
literas Lipsia flores masculos Palmee, quorum polline adspergebat
suam feminam, quae tum fructus protulit numerosissimos, quid in
hac re praestiterit Hasselquist, ex literis ejus ad calcem libri
impressis facile intelligis.
Quaeso ne obliviscaris Burmanni®, (pii adeo anxie exspectat
museum Regium7.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>