Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
958.
Amicorum optimo
DD. ABR. B^ECK
S. pl. d.
G. Linnaeus.
jam jam opus exegi et ad me ipsum redeo. Non est quod
doleat D. Salvius de hoc opusculo; crederem equidem facile illum
numque sub praelo sudasse cum absolutiore.
Arthritis duplex est: altera vaga illa scorbutica, altera illa, quam
Podagram dicunt, tartarea. In priori solet asylum certissimum esse
Fumaria: in posteriori vero forte unica hoc tempore sit
Mandragora; sed hanc praescribere metuunt Medici, de dosi minus securi,
cum non semper aeque recens obtineatur. Quod ad priorem
furnariam altinet, illa in conserva vel infuso propinanda, cum diuturniore
coctione vis castretur.
Audivi quod in officinas vestras introducta sit Senna; quaeso
dicas mihi quanti veneat ejus uncia, stupendum nuper vidi ejus
effectum in Pleuritide laborante.
Devota mea dicas Nobilissimae conjugi et dulcissimae haeredi.
dabam Upsaliae 1757 d. 2 December.
Utanskrift och sigill som på bref. 931.
959.
Illustri BvECKIO
Suo
S. pl. d.
Gar. Linnaeus.
Attonitus ex literis Te, Amice integerrime, Morbo laborare;
faxit Deus ut Te numquam ereptum doleam, dum ego vixero. Spero
meliora.
Utinam valetudo Tua concederet mihi gratiam Te videndi
Upsaliae sub feriis, dum hyems placida faveret, vel etiam ut posses
mihi in media via obviam ire per noctem; alias cogor Holmiam
proficisci, ut Tecum loquar de re maximi momenti, et de statu
nostro Medico et Medicinae alumnis.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>