Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Amico Optimo
DD. ABR. BACCK
Archiatro Reg. Primario
S. pl. d.
G. Linnaeus.
Diu est, quos1 dulcissimas Tuas viderim, spero, quod valeas
cum Tuis. Me totum tenet studiosorum exercitus.
Collegam meum dicunt studiosi negare omnem certitudinem
medicam, hypotheses esse omnia; sed Anatomen et chirurgiam
unice demonstrandas.
Rumor increbuit, quod D:us Prof. Martin petiit examinare
omnes doctores in chirurgia et Anatomia: an vere? sic prima vis
infertur facultatibus et academiis. Tu, pro Tua sapientia et in
scientias et Academias amicitia, non sinas.
Accepere [in] Anglia novum hominem s. Hominem
nocturnum s. Troglodytam; educarunt eum in indiis a teneris, ut
noverit loqui, cantare, acu pingere &c.
D. Arch. Petterson3 promisit mihi Gallinas Pemtades, qui[a)
praeses sim ejus filii in dissertatione de Ghina. invitabat me ad
•suum hospitium Holmiae, sed regerebam me optime et felicissime
colere amicitiam Tuam, unde duplum foeneror, non modo victum
et hospitium, sed quod majus est, absque fastu amicitiam; nunc
promisit aves.
Omnes a quibus literas habui petunt Amoenitatum tomum
4:tum; nescio quid salvius* agit, qui non curat. Loeflingii literas
transcribere curavi, ut si edat salvius, paratae sint.
Vale et vive felix.
1758 d. 11 april Upsalise.
Utanskrift som på bref. 924.
Sigill bortklippt.
1 Säkerligen felskrifning i st. f. a quo.
1 Peter Petehsen (adlad von Heidenstam). se bref. 879 not. 1.
s Lars Salvius, se bref. 205 not. 3.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>